aureus, idest auri cupiditas propter opulenciam sacerdocii, 			c.83r.a 
ducebat ad Inferos, idest mortem. Et quod 
bene Maro senserit, patet quia subiunxit inmediate 
Miseni mortem, dicens: 
"  Preterea iacet exanimum tibi corpus amici"   
etcetera. Posset eciam allegorice dici quod Virgilius, 
sub ymagine fabularum, rectissimam doceret vitam 
per quam ad Superos sit regressus. Nam per ramum 
aureum scienciam intellexit per quam habetur sapiencia  
ingens, quia, sicut aurum singulis metallis prestat, 
ita sciencia terrenis omnibus antecellit, scribente Platone, 
in secundo Thy. : "  Sciencia est donum dei, quo nil 
maius humano generi divina munificencia commodavit"  . 
Item aurum nulla rubigine inquinatur, sic sciencia et alia 
bona anime meliora fiunt temporum vetustate. Ideo dicebat 
Seneca in Epistulis: "  Id cura quod vetustate fit melius"   
Item aurum inficitur si vase fundatur inmundo, sic sciencia, 
perveniens ad iniquum, sepius est dampnosa, ut patet per 
Cathelinam, Gracchos etcetera5. Item sciencia erogata aliis 
diminucionem non recipit imo cum possessorem dedignetur
  |  
1 
  
  
  
5 
  
  
  
  
10 
  
  
  
  
15 
  
  
  
  
20
  |