Remigius Florentinus (Remigius Girolami): De bono comuni

Pag 159


et substinet malum pene propter Deum, iuxta illud P s. «Propter te mortificamur
tota die, extimati sumus sicut oves occisionis». Et nichilominus
sub isto fine dicimus quod exercet predicta ne separetur a Deo et ne
dampnetur eternaliter, iuxta illud Ps . «Fiat cor meum immaculatum
in iustificationibus tuis ut non confundar», et I Cor . 9[,27] «Castigo
corpus meum et in servitudinem redigo ne forte, cum aliis predicaverim,
ipse reprobus efficiar».
9. Nono sic. Dicitur Mt . 16[,26] «Quid prodest homini si mundum
universum lucretur, anime autem sue detrimentum patiatur?»; et simile
habetur Mr . 8[,36] et Luc . 9[,25]. Ex quo verbo videtur quod bonum
unius singularis anime sit preferendum bono totius mundi.
Et dicendum quod Dominus loquitur de lucro rerum terrenarum,
secundum Glosam , que dicit «Tempore pacis frangenda sunt terrena desideria»;
et alia dicit «Nec lucra nec timor nec aliquid aliud retrahat a
salute». Certum est autem quod bonum anime preferendum est omni
bono terreni lucri. Si autem Dominus loqueretur de lucro hominum
quantum ad salvationem secundum quod predicator dicitur lucrari homines
convertendo eos ad penitentiam, iuxta illud I Cor . 9[,19] «Omnium me
servum feci ut plures lucrifacerem», Glosa : «idest lucrum predicationis
mee facerem», sic dicendum est quod istud tale lucrum totius mundi
factum per verbum vel exemplum alicuius hominis, non potest esse cum
vero amore illius hominis ad totum. Amor enim partis ad totum includit
amorem partis ad se, et bonum totius includit bonum partis, sicut patet
ex dictis. Et ideo nullus homo peccando verbo vel exemplo, puta per
ypocrisim, potest amare suum comune, quia per peccatum malum verum
anime sue facit et se vero odio odit, iuxta illud Ps . «Qui diligit iniquitatem
odit animam suam».
10. Sed contra, decimo sic. Dicitur Exo . 23[,2] «Non sequeris turbam
ad faciendum malum». Ergo quilibet debet potius velle quod comune
peccet et non ipse quam quod ipse peccet et non comune. Sed
carere malo est quoddam bonum, secundum Philosophum in V Ethicorum ,
et amare est idem quod velle bonum, secundum eundem. Ergo aliquis
non tenetur preamare comune suum sibi.

Torna all'inizio