nullis terrenarum rerum praepediuntur obstaculis, expediti stant pro
dominicis castris in campo certaminis, et quia rebus exuti solis virtutum
armis accincti, gladio spiritus adversus vitiorum dimicant acies, idonei
bellatores sunt obluctantium hostium optruncare cervices. Cui nimirum
bello impares sunt, et enerviter cedunt, qui communibus non contenti
peculii singularis ambiunt proprietate gravari. Hinc est, quod in Deuteronomio
gradientibus ad praelium dicitur: Quisquis est homo, qui plantavit
vineam et necdum fecit eam esse communem, et de qua vesci omnibus
liceat? Vadat et revertatur in domum suam, ne forte moriatur in bello, et
alius homo eius fungatur officio .
Sed iam, venerabilis pater, incultae disputationis protraxisse sermonem
hucusque sufficiat, verumtamen ut haec apud inoboedientium clericorum
immo nummicolarum rebellionem efficaciter valeant, sanctus apostolatus
vestri vigor impellat.
99. |
|