Thomas Aquinas: Scriptum super Libros Sententiarum, III

vol. 5, p. 682


Ad quintum dicendum, quod cor est principium virium vitalium in toto corpore, et
est primum principium omnium membrorum quantum ad esse ut dicit Philosophus:
sed caput est principium virium animalium
quae pertinent ad sensum et ad motum. Et quia cum dicimus Christum principium
esse membrorum Ecclesiae, non intendimus quantum ad esse naturale, secundum
quod sunt homines, sed quantum ad fidem et caritatem, per quam Ecclesiae membra
uniuntur; ideo accommodatius dicitur caput quam cor.
Ad sextum dicendum, quod in nomine capitis importatur principium et origo
alicuius rei; in nomine autem membri importatur partialitas, quae repugnat
rationi primae originis: quia in prima origine sunt omnia virtute quae inveniuntur
in originatis; et ideo non potest dici membrum, quia non recipit ab aliquo
alio influentiam. Quia in corpore naturali caput non solum influit aliis
membris, sed etiam ab aliis recipit, ut nutrimentum, et alia obsequia; ideo et
caput dicitur, et commembrum: sed Christus, secundum quod homo, non recipit
aliquid ab aliis membris Ecclesiae, sed a solo Deo; unde non potest dici commembrum,
secundum quod caput Ecclesiae dicitur ipse secundum humanitatem.
Potest autem dici membrum secundum humanitatem, secundum quod ipse
est caput Ecclesiae secundum Divinitatem: et sic dicit Apostolus, 1 Corinth. 12, 26:
«Vos estis corpus eius et membrum de membro».
ARTICULUS 2
Utrum Christus, secundum quod homo, sit caput Angelorum
Ad secundum sic proceditur.
1. VIDETUR quod Christus, secundum quod homo, non sit caput Angelorum. De
ratione enim capitis est conformitas ad membra, ut dictum est. Sed Christus
non est conformis Angelis in natura: quia nusquam Angelos apprehendit, ut
dicitur Hebr. 2. Ergo non est caput Angelorum.
2. Praeterea, Christus dicitur Hebr. 2, caput hominum, secundum quod ab ipso
aliquam influentiam recipiunt. Sed Angeli, cum sint beati, non indigent ut eis
aliquid influatur. Ergo Christus, secundum quod homo, non est caput
Angelorum.
3. Praeterea, sicut dicitur in lib. De motu cordis, intelligentiae sunt
receptivae earum illuminationum quae sunt a Deo, prima receptione; animae
autem secunda. Sed quod recipit prima receptione, non recipit ab eo quod recipit
secunda receptione. Ergo Angeli, qui intelligentiae dicuntur, non recipiunt
ab aliqua anima; et ita nec a Christo secundum quod homo. Ergo Christus,
secundum quod homo, non est caput Angelorum.

Torna all'inizio