Dantes Alagherii: De vulgari eloquentia

Pag 34


debent uti, quia inconvenienter agere nullus debet.
9. Et ubi dicitur, quod quilibet suos versus exornare debet in
quantum potest, verum esse testamur; sed nec bovem
epiphiatum nec balteatum suem dicemus ornatum, immo potius
deturpatum ridemus illum: est enim exornatio alicuius
convenientis additio.
10. Ad illud ubi dicitur, quod superiora inferioribus admixta
profectum adducunt, dicimus verum esse quando cesset
discretio: puta si aurum cum argento conflemus; sed si
discretio remanet, inferiora vilescunt: puta cum formose
mulieres deformibus admiscentur. Unde cum sententia
versificantium semper verbis discretive mixta remaneat, si non
fuerit optima, optimo sociata vulgari non melior sed deterior
apparebit, quemadmodum turpis mulier si auro vel serico
vestiatur.
 
II
1. Postquam non omnes versificantes, sed tantum excellentissimos
illustre uti vulgare debere astruximus, consequens est astruere,
utrum omnia ipso tractanda sint aut non; et si non omnia, que
ipso digna sunt segregatim ostendere.
2. Circa quod primo reperiendum est id quod intelligimus per
illud quod dicimus dignum. Et dicimus dignum esse quod
dignitatem habet, sicut nobile quod nobilitatem; et si cognito
habituante habituatum cognoscitur in quantum huiusmodi,
cognita dignitate cognoscemus et dignum.
3. Est etenim dignitas meritorum effectus sive terminus: ut, cum
quis bene meruit, ad boni dignitatem profectum esse dicimus,
cum male vero, ad mali; puta bene militantem ad victorie

Torna all'inizio