Gotifredus Viterbiensis: Pantheon

Pag 155


Optima pars Reni iam nunc recolenda resurget,
Qua patrie mater regina Maguntia fulget,
Francorum sedes, quam memorare sedet.
Gesta Maguntina pro tempore prima feramus,
Post et Agrippina celebri statione canamus.
Ad primam sedem, dactile, verte pedem.
Apud Francos interpretatio nominis civitatis Maguntie.
Climata quando pia formabat in orbe sophia,
Tunc Magus atque Cia dixere: Moguntia fiat,
Francus ubi fluvius Renus amenus yhat.

Arte ferunt magica sua menia prima patrata,
Unde Maguntina fuit hec quandoque vocata;
Inde placet proprie nomen utrumque dari.
Sedes prima datur, cui prima corona loratur,
Grandis in archatu, grandis sua pompa notatur,
Per quoque quinque patrum noscitur esse caput.
Quos loquor esse patres, quasi reges esse putate:
Magni pontifices retinent sua climata late,
Quos bene consimiles regibus esse patet.
Qui minor in patribus hiis omnibus esse putatur,
Regibus aut ducibus par maiestate probatur,
Militia populis ornat utrumque latus.
Si minor illorum tot culmina stringit honorum,
Plus facit egregius presul dominator eorum,
Tollere qui Danais posset ubique solum.
Primus apud Francos regum Gilbertus habetur,
Regna Turingorum qui tunc superasse meretur,
Marteque Saxonicum sustulit omne decus.
Hic genuit magnum condam regem Glodobeum,
Cui baptista fuit Remigius atque Tadeus;
Tunc prius agnovit Teutona lingua Deum. Claudius
exarcus fit summus in orbe monarcus.
Scribit et ecclesiis sub eo sua dogmata Marcus,
Cuius dogma bonum transit per omne solum.
Iste duodenis annis diadema reliquit.
Spiritus infernum corpusque sepulcra revisit,
Ius tamen imperii cum probitate tulit.
8. De exaltatione Claudii imperatoris, quarti ab Augusto, qui regn. ann. 14.
Anno ab Urbe condita 805., anno vero ab incarnatione Domini 44., occiso Gaio Gallicula, Tyberius
Claudius imperat, quartus ab Augusto. Sub hoc Claudio Herodes, Iosefo testante, Iacobum fecit occidi, et Petrum
tenuit in vinculis, quem angelus eduxit et liberavit. Hoc scelus ab Herode perpetratum ultio divina punivit. Quod
Lucas describens, sic ait: Cum, inquit, Cesaream descendisset Herodes, et in die sollemni regia veste preclare indutus pro
tribunali sedisset, ac de sublimi contionaretur ad populum, cumque populus acclamaret ei tamquam Deo, non sicut homini,
statim percussit eum angelus Domini, eo quod non dedit gloriam Deo; et scatens vermibus expiravit.
A Iosepho hoc
idem, set prolixius dictum invenies. Hoc tempore apostoli in omnes fines orbis divisi sunt: Petrus Romam sortitur;
Paulus, qui alios sapientia precellebat, Grecos sapientes invadit; Iohannes invadit Asiam, Andreas Achaiam, Matheus
Ethiopiam, Thomas et Bartholomeus utrasque Indias, Simon Tadeus Egyptum et Mesopotamiam, deinde Persidem et
Sithiam; Philippus Gerapolim; Iacobus in Iudea remanens Ierusolimorum rexit ecclesiam. Nam alter Iacobus ab Herode
fuerat decollatus. Qui tamen, ut dicitur, prius Ispanis predicaverat; ubi adhuc sepulcrum eius habetur clarissimum.
Isti apostoli non armis, set verbis et miraculis orbem agressi, non alieno, set suo proprio sanguine triumfantes,
melius quam Romani vicerunt. Anno itaque imperii Claudii 7. tanta seditio in sollempnitate pasce Ierosolimis orta est,
ut de hiis qui constipatione populi in foribus templi obprimerentur, triginta milia Iudeorum invenirentur extincta. Anno
imperii Gagii 9. omnes Iudei ab Urbe sunt expulsi, quod tam Iosefus quam Suetonius dicunt. Claudius, inquiunt,
Iudeos assidue tumultuantes ab Urbe expulit. Claudius 35 senatores et 300 equites parvis de causis perdidit. Ipse vero
Claudius 14. imperii sui anno veneno periit, Nero autem ei in imperium successit.
9. De exaltatione Neronis imperatoris, quinti ab Augusto.
Anno ab Urbe condita 857., anno autem ab incarnatione Domini 59, Nero, quintus ab Augusto, imperium
suscepit, vir omnium flagitiosissimus. Qui Gaium Galliculam avunculum suum nequitia superavit. Tante namque petulantie
fuit, ut, assumpto varii vestitus decore, tam Grecie quam Italie urbes et teatra perlustraret ipsosque istriones suis

Torna all'inizio