Guillelmus Lucensis: Comentum in tertiam Ierarchiam Dionisii que est De Divinis Nominibus

Pag 228


<eminentia> supra in suos emulos, qui hoc opus ierarchicum livido
dente carpebant, de communi dealis divinitatis discretaque substantialius
cathegoria loqueretur, ea que communia erant totique divinitati
congruentia dixit esse et vocavit deitatis coniuncta, exemplorum perspicabili
luce ipsa collustrans. Nunc autem contra eosdem sue assertionis
contrarios aliud coniungendi genus, quod in mathematicis nominibus
et semper abstractis constare dinoscitur, quodque optimum coniungendi
modum appellat, mira subtilitate orditur, et thropum antonoma[s]ticum,
quem excellentie sublimis vim et rationem altius experimentem cognoscimus,
in medium sue coadunationis inducit ita inquiens: magis autem
oportet, ut puto, exponere omniperfectum modum divine coadunationis
et discretionis. Quibus oportet exponere? Reprehendentibus nos,
ut vel ipsa verborum maiestate attoniti confusique a sua reprehensione
desistant. A sacris enim theologice verbis rationis, sicut ab archana
omnigenarum excellentia rerum, omne varium quod sophistica cudit
importunitas, cunctumque <in>fandum, quo heretica in preceps debaccatur
impietas, submovendum est. Hii sunt enim veritatis impugnatores,
qui pro scutis mendacium lugubremque pro iaculis falsitatem arripiunt.
Ut igitur veritati semper innixus inconcusso vigore theologicus sermo
consistat, ab illis glorioso numine et omine sophistam, quia varius, hereticumve,
quia infandus est, sanctus Dionisius velut procellose tempestatis
naufragium penitus arcet, quatinus sirtosa peste vitata, verbum divinum
sua libertate pure lucideque decurrat.
Ait enim: ut ergo nobis taxatus omnis sit sermo, subaudi “purus, liber
et lucidus” -taxatum enim sermonem eum intelligit, qui supra coadunata
et discreta divinitatis narravit- varium quidem, id est sophistam et
eius, in qu<a> apparet cum non existat, sophistican locutionem, omne
et infandum sinens,
id est hereticum eiusque, in qua male et perfide tumet,
venenatam doctrinam relinquens, omniperfectum modum divine coadunationis
et discretionis exponamus. Ceterum illis quasi nefandis noxiisque
relictis, divinus sermo ponens terminum propriis, id est ex propriis
tamquam sum ne divinitati convenientibus atque cognatis vocabulis
ponens terminum, quibus et a quibus omne creatum arcetur, ut illa
vocabula sic posita sicque coniuncta, sicut in sequentibus ipse coniungit,

Torna all'inizio