ab oculis eius velut fumus evanuit; Dei vero servus absque pavore iter,
quod coeperat, intrepidus tenuit. Ingrediens autem praedictam urbem
cuiusdam pauperis domunculam hospitio habuit, fatigatum lassitudine
corpus - ut ei semper consuetudo fuerat - pomis et aqua refecit.
Mane autem facto inde exiens, non longe a civitate quemdam hominem
cum asino ad insedendum praeparato in itinere reperit, qui ei ita dixit:
?Ascende, Domine peregrine, meum ascende asinum, ut ad perficiendum
coeptum iter, aliquod tibi valeat esse suffragium?. Quod cum dixisset, illico
Iesu Christi famulum supra imposuit, ipse quoque asinum capistro
ducens ad Lucanam civitatem advenit ibique in cuiusdam Iudaei domo,
divina providentia procurante, hospitatus quievit. Hominem siquidem, sicut
dictum est, cum asello praeparato, ad se subvehendum Christi famulus
invenit, sed a quo sibi missus fuerat, penitus scire nequivit.
CAPITULUM VIII
Edentibus autem illis, coepit servus Dei Symeon salutis verbum praedicando
affluenter diffundere atque de incarnatione unigeniti Filii Dei cum
Iudaeis conflictum habere. Ad quem plures Iudaeorum tunc convenerunt,
qui Christum Dei filium de intemeratae Virginis utero humanam carnem
sumpsisse negantes, eumdem Dominum nostrum Iesum Christum huiusmodi
blasphemiae ultorem in propatulo persenserunt. Horum namque
unus, dum redemptorem nostrum ex Maria Virgine natum execrando negaret,
coram cunctis qui aderant spiritum ululando emisit. Tunc Iudaei
ibi circumstantes, et hoc Dei terribile iudicium contuentes, illum infelicem
et repentina morte necatum tulerunt et in eadem domo sub ipsa nocte,
sicut consuetudo illorum exigit, occulte sepelierunt. Mane autem facto ex
tota civitate illa quicumque Haebraei, pavore concussi, in unum conveniunt,
et exhortante illos Christi viro Symeone, in Christum Dei filium
|
|