et Ueneciam collocatus. Cumque imperatori petitionem pape de componenda pace
cum rege Sicilie usque ad annos quindecim, et de faciendis treuguis cum Lombardis usque
ad annos sex per ordinem exposuissent, aduersus eos uehementer indignatus infremuit, asserens
illos in hoc tractatu pacis magis Alexandri pape honori et commodo, quam dignitati
imperii prouidisse. Quare precepit eis, ut ad papam redeuntes firmiter ei ex sua parte proponerent,
quod ipse cum eo et ecclesia pacem libenter faceret, sed regis Sicilie et Lombardorum
treuguas denegaret. Qui uenientes totum pape per ordinem retulerunt, sicut illis
fuerat ab imperatore mandatum. Post quorum discessum imperator Gottifridum minorem
cancellarium cum episcopo Clarimontis et abbate de Bonaualle Venecias delegauit,
iniungens eis, quod Christiano cancellario et sociis suis ignorantibus, caute et priuatim pape
ex sua parte significarent, quod ipse amoris eius intuitu pacem regis Sicilie usque ad annos
quindecim et usque ad sex annos Lombardorum treuguas concederet, si papa cuidam sue
petitioni preberet assensum. Quam tamen petitionem ei uolebat penitus esse incognitam,
sed duobus cardinalibus, quos ipse e<c>legisset, uolebat illam diligenter exponi, ea tamen conditione,
quod si cardinales electi petitione cognita de ea complenda consilium pape tribuerent,
ipse eam sine dilatione perficeret.
Ex mandato itaque papa Hubaldus Hostiensis episcopus et Theodinus cardinalis ad hoc
negotium sunt electi, quibus imperatoris petitio ab eius nuntiis priuatim est et studiose exposita.
Cumque cardinales petitione cognita pape suggererent, quod petitioni imperatorie
preberet assensum, Alexander papa, utpote homo prouidus et discretus, cepit quenam esset
occulta illa petitio animo estuanti reuoluere et Teotonicorum dolos et uersutias suspectas
habere. Quam mutauit cum uoluntate consilium, asserens, non decere auctoritatem apostolicam
petitioni incognite prebere consensum, nec de re dubia et incerta aliquid respondere,
sed si petitionem illam uellent ei fideliter aperire, et talis esset illa petitio, que contra honorem
Dei et dampnum ecclesie non spectaret, libenter eam effectui manciparet. Quo audito,
Gottifridus minor cancellarius indignatus ad imperatorem rediit. Episcopus autem
Clarimontis cum abbate de Bonaualle, qui remanserant, uidentes quod nullum a papa possent
habere responsum, licet inuiti, petitionem imperatoris pape exposuerunt.
Erat autem hec petitio. Imperator pape per nuntios suos promiserat, quod si pacem
cum eo faceret, terram comitisse Mathildis, quam ipse tenebat, in manu eius et ecclesie
potestate remitteret. Petebat ergo, ut liceret ei usque ad quindecim annos, uidelicet quousque
pax regis Sicilie perduraret, eiusdem terre redditus sine contradictione recipere, completis
uero quindecim annis, uolebat, possessione penes eum remanente, statim de eadem
terra cum ecclesia placitare, asserens illam ad ius sui imperii pertinere. Papa autem intuitu
regis Sicilie, quem plurimum diligebat, usque ad condictum terminum imperatori prenominate
terre fructus habere concessit, hac tamen conditione, quod completis quindecim annis
ad potestatem et possessionem Romane ecclesie terra illa rediret, et tunc ecclesia in possessione
|
|