Vel sic:  retulit mihi notario infrascripto, se citasse  
predictum R ipsius domni et vìcinis, cum personam eius  
inveniite non posset, secundum formam mandati superius  
sibi facti. 
 D  . 
Licet de iure sic esset primo preceptum et postmodum  
relacio conscribenda, consuetudo tamen est in romana  
curia quam alibi ubi fui, ut sola nuncii relacio conscribatur. 
et nunquam vidi contra hoc obicere. nec credo,  
quod contra hoc obiciens — repugnante dicta consuetudine  
— audiretur. quantum in citacionibus. secus autem esset in  
aliis mandatis que per nuncios sepe fiunt. 
 E  . 
Relacio quidem facta per nuncium — nulla scriptura  
mandati sibi facti precedente — sic scribitur. 
Alia relacio nuncii. 
Iohannes de Cantuaria, nuncius domini archyepiscopi, 
retulit mihi notario infrascripto, se de mandato ipsius domini  
archyepiscopi specialiter sibi facto citasse heri R de  
tali loco personaliter inventum,  vel  ad domum in qua habitat  
vel habitare consuevit, ut die lune proxima, si curia  
fuerit, alioquin proxima die curie tunc sequenti —  vel  
sic:  ut die lune proxima, si dies feriata non fuerit, alioquin 
proxima die iuridica tunc sequenti — peremptorie  
conpareat coram eo per se vel responsalem ydoneum, P de 
tali loco super quibusdam decimis pro quibus contra eum  
intendit agere, et rebus aliis,  vel  super quadam summa  
peccunie quam ab eo intendit petere,  vel  super manuum 
iniectione per ipsum R in personam ipsius P clerici temerarie  
facta, ut dicitur, et rebus aliis de iusticia responsurus. 
Alioquin etc. 
 F  . 
Notandum est, quod relacio citacionis facte per nuncium  
secundum modum premissum semper debet tria tempora continere.
  |  
  |