Thomas Aquinas: Scriptum super Libros Sententiarum, III

vol. 5, p. 1128


Ad secundum dicendum, quod ascensio congruit Christo ratione sui: et ideo
quia ipse est altissimus, super omnes caelos ascendere debuit: sed descendere
non competit sibi nisi pro nobis; ideo tantum descendit quantum expediebat
nostrae liberationi, et non sub omnibus simpliciter.
Ad tertium dicendum, quod inferiores partes terrae dicuntur etiam illa loca in
quibus sancti patres erant; et qui ibi continebantur, dormientes dicebantur,
propter spem gloriosae resurrectionis; non autem illi qui damnati erant in
inferno.
Solutio III
Ad tertiam quaestionem dicendum; quod cum anima et corpus sint proportionabilia,
tantum debuit anima stare in inferno quantum corpus in sepulcro, ut per
utrumque fratribus suis similaretur, et ut in resurrectione novam vitam inchoaret
et quantum ad animarum liberationem, et quantum ad corporum resurrectionem,
in suo corpore inchoatam.
AD OBIECTA
Ad primum ergo dicendum, quod liberare Christus nos voluit, defectus nostros
in se portando; et ideo quamdiu mortuus fuit, voluit secundum animam in inferno
esse, sicut secundum corpus in sepulcro.
Ad secundum dicendum, quod dispensative factum est ut Christus tamdiu mortuus
esset, ut veritas mortis ostenderetur; et tamdiu debuit anima eius esse in
inferno, et corpus in sepulcro, quamdiu mortuus fuit, sicut et de aliis ante eius
resurrectionem fuit.
Ad tertium dicendum, quod paradisus est triplex. Unus paradisus terrestris, in
quo Adam positus est; alius corporalis caelestis, scilicet caelum empyreum;
alius spiritualis, scilicet gloria de visione Dei; et de isto paradiso intelligitur
quod Dominus latroni dixit: quia statim peracta passione et ipse latro et omnes
qui in limbo patrum erant Deum per essentiam viderunt.
ARTICULUS 2
Utrum Christus limbum patrum illuminaverit
Ad secundum sic proceditur.
1. VIDETUR quod Christus limbum patrum non illuminaverit. De ratione enim
inferni videtur esse tenebra, sicut de ratione paradisi lux. Ergo inferno non
competit illuminari.
2. Praeterea, si locus aliquis illuminatur, omnes qui sunt in loco illo lumen percipiunt.
Sed aliqui erant in inferno qui non debebant percipere lumen Christi,
sicut daemones. Igitur videtur quod illum locum non illuminaverit.

Torna all'inizio