4. Praeterea, eadem imperitia imponitur nautae, sive navis in pelago sive in littore
submergatur. Sed sicut nauta per artem suam regit navem ne pereat; ita
homo per virtutem suam regitur ne in actu peccet. Ergo idem praeiudicium est
virtutis, qualitercumque homo in peccatum ruat.
5. Praeterea, ex hoc aliquid est malum, quia nocet, ut Augustinus dicit.
Sed omne peccatum mortale aequaliter nocet, eo quod quodlibet
peccatum mortale privat omnes virtutes. Omnia ergo peccata, mortalia saltem,
sunt aequalia.
6. Praeterea, aequalitas est in omnibus virtutibus propter caritatem, quae est
mater earum, sicut dicitur Apoc. penul., quod latera civitatis sunt aequalia. Sed
similiter omnium peccatorum mater est cupiditas, ut in littera dicitur. Ergo
omnia peccata sunt paria.
SED CONTRA, peccatum nihil aliud est quam quaedam obliquatio a rectitudine
virtutis. Sed contingit lineam unam magis esse curvam quam aliam, ut ex
4 Phys. potest accipi. Ergo contingit unum peccatum esse maius alio.
Praeterea, sicut falsitas est recessus ab aequalitate veritatis, ita et peccatum est
recessus ab aequalitate virtutis. Sed contingit esse falsitatem magis et minus,
sicut dicit Philosophus in 4 Metaph., quod error aestimantis tria esse
quinque non est tantus sicut error aestimantis tria esse mille. Ergo et peccatum
contingit esse gravius alio peccato.
Solutio
Respondeo dicendum, quod Stoicorum opinio fuit (quos Tullius imitatur, ut in
libro de Paradoxis patet) omnia peccata paria esse: cuius positionis ratio fuit,
quia aestimaverunt bonitatem virtutis esse in quodam indivisibili, ex eo quod
virtus non est nisi ex debita proportione omnium circumstantiarum ad actum,
quod non contingit nisi uno modo: et ideo virtus comparatur his quorum ratio
in indivisibili est, idest quae tantum uno modo contingit, sicut comparatur
aequalitati, rectitudini, et centro circuli. Unde putaverunt quod nihil de bonitate
remaneat, quantulumcumque ab hoc indivisibili discedatur: et quia per
quodlibet peccatum ab hoc indivisibili disceditur, ideo putaverunt sequi quod
omnia peccata essent paria.
Sed haec positio ex quatuor falsis videtur sequi. Primo, quia secundum opinionem
Socratis, quae tangitur 6 Ethic., ponebant virtutem et scientiam idem
esse: et ideo cum eadem sit scientia rectificandi se in omnibus humanis actibus;
ex omnibus virtutibus unam conflabant, quam sapientiam dicebant: et ideo non
erat disparitas vitiorum ex oppositione ad diversas virtutes. Hoc autem falsum
est, ut ibidem Philosophus ostendit: quia virtus praeter scientiam est habitus
|
|