illum manu teneas usque dum digerit, [scilicet ne potionem
evomat. Post hec itaque bona carne assidue eum et a
suficientiam pasce.
Exinde ergo infra ipsam mutationem tolle testudinem
et in aqua coque, postea proice testudinem et in illa aqua
frumentum coque, ipsumque frumentum galline da comedere.
Postea vero istius galline carnes veteri assungia superunge
et in pastu ei tribue. Infra mutationem ipsam salgemmam
tritam lardique veteris rasuram cum vitello ovi confice et in
pastu cum carne ei tribue; facies ei rostrum et pedes valde
coloratos. Propterea forte si fastierit, galline pectus vino
fortiter inebria et percute quousque ad pellem ascendat,
deinde aneti seminis pulverem et semen sarteie confectum cum
illo sanguine in pulli corde sibi tribue. Sanat enim certissime.]
20. [Quando impennescit.]
Quando inpenescit, debes dicere: Volatilia tua sub pedibus
tuis.
|
|