Obliqui autem casus si forte in appositione omnes oportuni
fuerint, ita eos ordinamus quo uidelicet ordine in declinationis
serie conponuntur, hoc modo: narrationis ordini
necessarias solummodo causas subtili discretione adhibemus .
Et hic ordo inter hos casus seruandus est, quantumlibet
minuatur. nominatiuus enim omnibus reliquis preponendus
est, et datiuus reliquis, et sic de ceteris.
Nec tamen hos aliter poni posse negamus. nam inter
adiectiuum et substantiuum qui eiusdem casus fuerint alium
dissimilem casum ad exornationem crebro ponere solemus,
sic : uestre prudentiam probitatis humiliter exposcimus . uel etiam
aduerbium uel quamlibet aliam dictionem.
Hoc autem quod de nomine dictum est, in omnibus
aliis casualibus per omnes casus et numeros obseruandum
fore censemus.
In pronomine tamen hoc considerandum est, quod prime
uel secunde persone nominatiuus tam uidelicet pluralis quam
singularis in appositione nullatenus ponendus est, nisi —
ut Priscianus in constructionibus refert — causa discretionis
uel causa maioris significantie ponatur. causa discretionis,
cum de duobus quidem diuersa dicuntur, hoc modo:
cum autem ego scriberem, et tu scribenti mihi nuntiares, contigit
nuntium remeasse . causa uero maioris significantie, cum per
solam nominatiui positionem plus quam dicatur intelligitur,
sicut quidam dominus inpropriose cuidam seruo dicebat : ego
sepe numero tibi calciamenta detraxi, aquam manibus tribui, ego
mutuum tibi reddidi famulatum . cum diceret ego , intelligitur uidelicet
qui dominus tuus fueram, qui a te seruitium recipere debueram .
Uerba uero personalia, nisi sillabarum penuria contingat,
in fine dictionum redigenda sunt, infinita tamen et
inpersonalia quandoque in distinctionum fine non inconcincte
ponuntur. oportet autem ea que in fine ponuntur uerba
trissillaba esse et deinceps. si autem monosillaba uel dissillaba
fuerint, ille que iuxta fuerint dictiones, si plurium
sint sillabarum, in fine ponantur, siue nomina sint, siue
aduerbia, siue alia, nee tamen in monosillabis et dissillabis
uerbis distinctiones terminationibus omnino bonas fieri per
appositiones negamus.
Impersonalia tamen omnia siue in principio siue in medio
siue in fine satis conuenienter poni possunt.
|
|