Aegidius Columna Romanus: De regimine principum

Pag 194


et omnia scire putant. Ideo de omnibus respondent, et
volunt videri omnia scire, et omnia affirmant ut omnia
scire videantur. Et quia affirmant quae ignorant; de facili
mentiuntur. Postquam autem mentiri fuerunt, appetentes
gloriam, sunt pertinaces in mendatio cogitant enim
se esse ingloriosos, si appareat non sic esse ut dicunt. Sexto
in suis actionibus non habent modum, sed omnia faciunt
valde. Unde dicitur 2. Rhet. quod amant valde, odiunt
valde, et omnia faciunt valde. Hoc autem ideo contingit,
quia sunt acutae irae, habent vehementes concupiscentias.
Nam irae et concupiscentiae semper vehementes
sunt, nisi per rationem moderentur. Iuvenes igitur, quia
magis vivunt passione quam ratione, non habent concupiscentias
moderatas, sed omnia faciunt valde. Viso qui
sunt mores iuvenum vituperabiles; de facili videri potest,
quomodo reges et principes ad huiusmodi mores
debeant se habere. Nam si talia sunt vituperabilia in iuvenibus,
multo magis sunt vituperabilia in adultis: et adhuc
multo maxime vituperabilia sunt in regibus et
principibus, qui debent esse caput et regula aliorum. Indecens
enim est reges et principes esse passionum insecutores,
et venereorum habere concupiscentias vehementes:
quia in eis maxime dominari habet ratio, et intellectus.
Qui autem sic se habent, non vivunt ratione, sed
passione. Rursus detestabile est eos esse permutabiles, et
vertibiles. Nam cum inconveniens sit regulam esse obliquam,
reges et principes, qui debent esse forma vivendi
et regula aliorum, inconveniens est quod de facili
pervertantur, immo decet eos esse firmos et stabiles. Tertio
indecens est eos esse nimis creditivos. Nam cum multos
habeant adulatores, et plurimi sint in eorum auribus
susurrantes, cum maxima diligentia cogitare debent,
qui sunt qui loquuntur, utrum sint sapientes vel ignorantes,
utrum virtuosi, quia credendum est magis
sapientibus et bonis, quam insipientibus et malis. Quarto

Torna all'inizio