interim sibi providendum existimans, nondum deliberandi libertate
sublata, Matheo de Sancta Lucia consobrino suo et quibusdam
aliis nobilibus viris Sicilie, qui litteris eius citati, Panormum convenerant,
omnia pandit ex ordine que sibi acciderant quodque
hostes [sui] cum eunuchis societatem inierant, ut in se regem exasperent
eosque facile quod voluerint effecisse. Iam enim se ab
ipso rege ad veteris debiti solutionem urgeri, a quo conservate
salutis premium expectabat. Dehinc rogat eos, obsecrans per fidem
amicitie federisque nuper inter eos habiti sanctionem, uti hac in
necessitate sibi non desint, qui pro salute totius regni periculum
istud subierit, nec se communi quisquam oneri fraudulenter conetur
subtrahere, admonetque id mature capiendum esse consilii,
ut hostium dolos regisque deliramenta precaveant; siquidem
unius fuerint animi et nimia firmiter voluntate permanserint, ut
omnem fortunam comunicato velint periculo sustinere, nunquam
sibi plebis animos, nunquam militum gratiam defuturam. Ita,
quicquid aggressi fuerint, facile peracturos. Quod si dissimulando
subterfugere quisque maluerit, neminem eorum qui in mortem
Maionis consenserint evasurum. At illi, rumorum novitate permoti,
cum mirarentur et gravissime ferrent inde sibi periculum et
ingratitudinem emersisse, unde se benemeritos estimabant, maxime
tamen indignabantur Adenolfum camerarium eo precipitatum audacie
ut in Matheum Bonellum mani[fes]tas auderet inimicitias
exercere. Neque vero putabant rem deinceps habendam neglectui,
aut eiusmodi regis tyrampnidem et insaniam oportere diutius
sustineri, erantque qui iam tunc in ipsum Adenolfum, ubicumque
eum inveniri contingeret, impetum faciendum, neque tante presumptionis
vindictam ulterius protelandam censerent, nam quicquid
ab eis inchoatum foret, plebem avide secuturam. Alii vero rem
inceptam moderatius et cum cautela dicebant felicius proventuram,
neque nunc Adenolfi morte periculum minui, sed augeri si flagitiorum
|
1
5
10
15
20
25
30
|