Petrus de Vinea: Epistolarum libri VI. Tomus II

Pag 182

Tomus II


mandamus: ut compensatione eorum quae dudum
ab ipsis hominibus praefatis dominis debebantur,
octavam partem tantum bonorum
stabilium singuli, omnes singulis quondam
dominis suis, in uno loco tantum conferant,
et assignent: octavis ipsis postmodum taliter
inter dominos quos voluerint et ipsos homines
permutandis, quod de valore octavarum partium,
in tribus aut quatuor locis ad plus, in
territorio videlicet Castri cujuslibet, in locis
melioribus et mediocribus, praedictorum dominis
integre satisfiat: ecclesiis et religiosis locis
in honore militum habentibus bona sua ab
hujusmodi collatione bonorum, dominis facienda
prorsus exceptis: quos libertatibus et
exemptionibus omnibus, quae superius exprimuntur,
uti volumus et gaudere. De servitiis
autem, quae a praedictis hactenus debebantur
super hoc, praecipimus observari, ut in
castro quolibet per viros idoneos diligenti inquisitione
praemissa, tantum singuli singulis
dominis, pro redemptione bonorum suorum
in pecunia, vel rebus aliis simul et semel exolvant,
quatenus debita et hujusmodi redditus,
usque ad annos viginti valere constabit. Nos
autem qui super hoc privatorum jura illaesa servamus,
nolentes fisci nostri compendia sub silentio
praeterire, praesenti privilegio declaramus,
quod in civitate praedicta habere volumus
castrum unum, universitatis ejusdem sumptibus
construendum. Si quis vero sanctioni
nostrae hujusmodi ausu temerario praesumpserit
contraire, praeter indignationem nostri culminis,
quam se novit incursurum, centum libras

Torna all'inizio