summus pontifex absolverit ipsum regem Sycilie, de fratrum suorum consilio,
a iuramenti vinculo, quod sic temerarie fuit presumptum. Et si ab
hiis, que omnino non creditur, idem rex Sycilie desistendi duxerit, bene
quidem; sin autem, ordinavit iam eadem mater ecclesia sollempnem vel
sollempnes ex tunc ad celsitudinem vestram dirigere nuntios, et vos, sicut
carissimum et devotissimum filium, exortari, ut non permittatis in predicta
vel alia terra vestra talia perpetrari flagitia, que animarum et corporum
multiplicia detrimenta minantur, et quasi omnium regum terre
discordiam suscitabunt, immo ea curetis penitus, omni studio omnique
cautela sollicitudinis, impedire. Hec, etc.
Domino legato Hugo etc.
Sicut in partibus istis testimonio fidedigne relationis accepimus, venerabile
monasterium Casinense, quod gloriosus confessor, gratia et nomine
Benedictus, instituit, et, ubi confessor idem cursum presentis vite certato
certamine consumavit, florere consuevit, utique floret bonis personis et gravibus,
cum varietate virtutum insignium, monachalis religionis habitu
decoratis. Ex quarum prefectione ad dignitatum gradus magnus procul
dubio animarum fructus et fructuosus profectus speratur cum Dei adiutorio
proventurus. Ex huius siquidem fructus uberis adipiscendi consideratione
et ex ultronea vestre voluntatis oblatione, quam, sicut ex plurium litterarum
vestrarum missarum nobis serie colligimus evidenter, exponitis
vestra gratia ad beneplacita nostra paratam, sumpta fiducia persuasi, pro
|
|