Thomas Aquinas: Scriptum super Libros Sententiarum, III

vol. 6, p. 492


minus ab eo quod est in minori parte. Sed caritas quamvis non faciat necessitatem
ad bonum ut semper fiat, facit tamen inclinationem ut pluries fiat. Ergo non
potest ille qui habet caritatem, facere malum, ad quod se habet sicut in minori
parte; et ita non potest peccare, vel caritatem amittere.
7. Praeterea, amor caritatis est fortior quam amor naturalis. Sed amor naturalis
non amittitur per peccatum. Ergo nec amor caritatis.
8. Praeterea caritas est maior fide; et utrumque est donum Dei. Cum ergo fides
non tollatur per peccatum mortale, videtur quod nec caritas.
SED CONTRA, Apoc. 2, 4: «Habeo adversum te pauca, quia caritatem primam
reliquisti». Ergo caritas potest amitti.
Praeterea, in eo qui cadere non potest, non est necessaria cautela. Sed stanti
per caritatem necessaria est cautela; 1 Corinth. 10, 12: «Qui stat, videat ne
cadat». Ergo caritas potest amitti.
Praeterea, David caritatem prius habuit; alias non sibi reddendam laetitiam
salutarem peteret; et tamen peccavit, et caritatem amisit, quam sibi restitui
petit. Ergo caritas semel habita potest amitti.
Praeterea, quicumque non potest peccare, habet liberum arbitrium confirmatum.
Sed non omnis qui habet caritatem, habet liberum arbitrium confirmatum.
Ergo aliquis habens caritatem potest peccare, et ita caritatem amittere.
Solutio
Respondeo dicendum, quod opinio ponentium caritatem non posse amitti propter
suam firmitatem, est similis opinioni Socratis, qui posuit, quod habens
scientiam non potest peccare, propter nobilitatem et certitudinem scientiae, ut
dicit Philosophus in 8 Ethicor.: et ideo utriusque est similis et probatio et
improbatio, et probationis solutio. Utraque enim potissime per experientiam
improbatur; probatur autem per firmitatem scientiae et caritatis. Solvit autem
Philosophus praedictam probationem de scientia per hoc quod scientia principalite
in universali consistit, operationes autem circa singularia sunt. Et ideo
concupiscentia, quae in particulare bonum tendit, nisi reprimatur, deductionem
scientiae universalis ad particulare impedit, considerationem scientiae in particulari
operabili absorbens, et rationem, ita ut quamvis incontinens in fervore
concupiscentiae constitutus universale recte consideret, et non tantum habitu
teneat (ut quod omnis fornicatio fugienda est), tamen quando ad hoc particulare
descenditur per concupiscentiam, habitu rationis rectae ligato, in actum rectae
considerationis circa particulare homo prodire non potest.
Similiter etiam caritas principaliter est circa bonum aeternum; unde facit universalem
conceptionem haberi, quia nihil contra Deum faciendum est; sed
quando ad particulare descenditur, tentatio aliqua inclinationem praedictam
caritatis absorbet, ut dictum est de scientia. Sed quia caritas vehementius diligit

Torna all'inizio