cepit, capto in ea Saugdane effero rege cum aliis satellitibus eius.
deinde Tarantum obsidere iussit.
Quibus ita patratis, ceperunt Galli itistinctu diaboli diversis
modis Beneventanos persequi, ac crudeliter vexare.
qua de re Adelgisus princeps adversus Ludovicum augustum erectus cum suis
infra Beneventi menia secure quiescentem, astu doloso sancissimum
Beneventane provincie salvatorem compre||hendit, et custodiis
mancipavit, bonaque eius diripuit. Cunctos eciam viros exercitales
spolians, fugere compulit, et de exubiis eorum onustatus est.
consistente vero Augusto in custodiam, excitavit Deus spiritum Hismaelitarum,
eosque ab Africana regione protinus evexit, ut ulciscerentur
opprobrium Augusti.
Absolutus autem, iubente Deo, Cesar magnificus, statim Saraceni
Salernum applicuerunt quasi triginta milia. quam graviter
obsidentes forinsecus, stirpitus deleverunt, occisis in ea innumerabilibus
colonis. et depopulati sunt ex parte Neapolim, Beneventum,
et Capuam. quo tempore ambo Lamberti comites Augusti
furorem metuentes, Beneventum recesserunt, et ab Adelgiso honorifice
suscepti sunt. quorum auxilio fretus, super Sarracenorum
scaram irruit, et viriliter stravit, occisis ex eis pene tribus milibus
viris. quibus eciam diebus Capuam mille ex eis peremerunt. cumque
hac obsidione prope terminaretur annus, misso exercitu, iam
dictus Augustus peremit ex prophanis Capue novem milia viros.
Post hec per semedipsum dignatus est advenire Capua. cuius
adventu cognito, Saraceni Salernum relinquentes, Calabriam adeunt,
eamque inter se divisam repperientes, funditus depopularunt.
|
|