Iacobus de Varagine: Chronica civitatis Ianuensis

54


nuncupata fuit. fores vero sunt porte [que] a foris aperiuntur.
valve autem sunt porte, que interius aperiuntur. et dicuntur
valve, sive a volvendo, quia in cardine volvuntur, sive a velando,
quia velant nobis ea, que intus latent. Ianua vero est porta
cançelata perforata, per quam videmus intus et extra, sicut in celariis
fieri consuevit. ostium vero commune est ad omnia
supradicta. et dicitur ostium ab ostando, quia obstat ne illuc
intret, nisi qui debet. civitas ergo nostra non est vocata
porta nec fores nec valve nec ostium, sed Ianua, quia est porta
sive cancelata, per quam intus et extra conspicimus. per ipsam
enim in Lombardiam ingredimur, tanquam ad intra. per ipsam
mare transimus tanquam ad extra. istam autem rationem,
scilicet quare vocata Ianua, quia est introitus in Lonbardiam,

Torna all'inizio