Astensis Poeta: Novus Avianus

Pag 134


Ingenio vatis, si, numina, carmen amatis,
cur non praestatis fingere posse satis?
Vos nova dicta satis votis inpendite vatis:
si novitate vacent, carmina rara placent.
Sumere pauca solet nisi multum quisque laboret,
et, nisi multa sapit, pauca labore capit.
Quaerere cum gestit, nunquam formica quiescit
tempus et aestatis non putat esse satis.
Congregat haec escas, dum durat messis et aestas,
quatenus ad frigus sint sibi grana cibus.
Tempus in aestatis mos est cantare cicadis;
cantu finito deficit esca cito.
Talibus est damnis subiecta cicada quot annis
et tamen insanit, dum sine laude canit.
Omnibus est horis sine parte cicada laboris
et, cum sole calet, nil nisi voce valet;
aestibus est totis cantandi subdita votis,
et tacet absque cibis tempore maesta nivis.
Vocibus expressis cantavit tempore messis;
substat terra nivi, defuit esca sibi.
Inde petendo cibos incassum poscit amicos,
et quos nemo dedit supplice voce petit.
Formicam tandem rem quaerens poscit eandem;
haec dare posse negat: ne magis illa petat.
[auxiliumque cibi denegat ipsa sibi.]
'Quae me grana petis' respondit, 'amica quietis,
pectoris ignavi, parta labore gravi.
Dum calor est, cantas; cur non in frigore saltas?
Dives post voces saltibus esse potes.'
Admonet ista virum formicae fabula pigrum,
ut spretis vitiis haereat officiis.

1



5




10




15




20




25




30
Torna all'inizio