Iohannes Bononiensis: Summa notarie

Pag 651


Verum si petatur a partibus nichilominus ad producendum
omnia instrumenta acta et munimenta peremptorius
terminus, assignatur.
Post quem terminum sequitur inmediate conclusio, et
postmodum terminus ad sentenciam audiendam.
De quibus omnibus, videlicet qualiter unum quodque
dictorum actorum scribi debeat, singulariter per ordinem
annotabo.
A. Conparicio procuratorum, et rei et actoris exhibicio
mandatorum.
Conparentibus in iudicio coram domino archyepiscopo
suprascripto Ia de tali loco procuratore P actoris predicti et
Paulo de Spoleto procuratore dicti R rei, uterque ipsorum
ad docendum de ipsius mandato suum procuratorium
exhibuit infra scriptum.
Quibus sic exhibitis, idem dominus archyepiscopus utrique
ipsorum procuratorum ad dicendum et dandum in
scriptis quidquid dicere vel dare volunt hinc inde tam contra
personam procuratoris quam contra formam mandati
exhibiti ad diem lune proximam peremptorium terminum
assignavit.
Et interim hinc inde mandatorum recipiant copiam, si
eis videbitur expedire.
Tenores autem procuratoriorum sibi exhibitorum tales
sunt. ponantur per ordinem ambo procuratoria, primo procuratorium
actoris, deinde procuratorium rei, cum descripcione
sigillorum, si sigillata sunt procuratoria. si vero manu publica sint
confecta, notarii subscripcio subscribatur.

B.
Quoniam oportet procuratores reorum et alios qui alterius
nomine agere vel defendere cupiunt ante litis inicium
satisdare, idcirco subsequenter titulum de satisdacionibus
hic apponam.

Torna all'inizio