Iacobus de Dinanto: Expositio Breviloquii

Riga 1-100


<M>e sepe sepius breuiloquium quod compillaueram dictatorie facultatis
auditoribus recitante, uidi claro clarius quod illud quod dixeram breuiloquium,
si debebat a rudibus intelligi, multiloquium requirebat, neque
rudes poterant ea recolligere cunta memorie de facile comendando. Quo
circha destinaui breuiloquium seriosius ampliare tradendum rudibus et
legendum secundum uerbum doctoris egregii sic de se loquentis: « Sapientibus
et insipientibus debitor sum » .
Igitur, ut sumantur per ordinem singulla, sic dicamus: Dictamen
dicitur quasi mentis dictatio uel mentis dictum, et desendit a dicto dictas,
uerbo frequentatiuum quod desendit a dico dicis, uerbo sinplici. Dictamen
sic describitur: dictamen est congrua diccionum et oracionum disposicio stilo
conpetenti decorata ad exprimendum ea que in corde dictantis consistunt.

In qua descripcione tria sunt notanda: primo uidelicet illud quod spectat
ad gramaticum, secundum quod spectat ad generalem rethoricum,
tercio signabis illud quod spectat ad eum quem nos instruimus dictatorem.
Ad gramaticam nempe spectat congrua diccionum et oracionum disposicio ,
que considerat congruum et incongruum, specialliter in sermone. Unde
notandam quod sufficit dictatori s<c>ire gramaticam, quamuis non nimis
profundum uel non nimis obscuram, sed illam tantum modo que discernit
congruo ab incongruo per gramaticam regullarem. - Ad rethoricum spectat
quod sequitur stilo conpetenti decorata. Stilus idem est quod scriptura uel
figura uel caracter; de quibus stilo, figura uel carathere loquitur Tulius
libro quarto Rethorice noue. Qui triplex est, ut dicitur in eodem. Decorata ,
idest ornata. Unde uerbi <gratia> hoc homines decorant, qualiter
uestimenta decorant. Ad eum uero quem nos instruimus dictatorem
spectat quod dicitur: ad exprimendum ea que in corde dictantis consistunt.
Stilus enim dictatorius exprimit ea que sunt in corde dictantis.
Epistola dicitur ab epy, quod est supra, et stolo quod est missio, quasi
supra missio
, nobilis uidelicet et alta missio, quoniam nec de uili re sicut
sunt duo scilicet denarii uel aliquid symile, nec uili persone e, sicut est cerdo
uel bubulcus, debet epistola destinari, si loqui uolumus proprie uel precise.
Epistola est notificatio per scripturam destinata cum solepnitate debita
mictentis ad eum cui mictitur significans uolumptatem.
Per hanc autem descripcionem
uidentur excludi principalliter ista tria: ea que mictuntur per
nunt<ium> uiua uoce, per hoc quod dicitur « notificacio per scripturam
destinata »; ea similiter que mictuntur per scripturam rudem, non politam,
non ornatam, sicut sunt lictere merchatorum et scolarium rudium
uel grossorum, quod excluditur ubi dicitur « cum sollenitate debita »;
excluduntur ea tertio que scribuntur per eos qui sciencias tradiderunt
et similes qui scripserunt cetera documenta - ibi: « mictentis ad eum
cui mictitur significans uoluntatem ».
Sciendum autem quod epistola, que quasi quoddam totum dicitur,
geminas habet partes integrales aliquas que sunt septem , subiectiuas eciam
que sunt tres, tantum modo principales; que dicuntur integrales et subietiue
non per modum logicalem, sed per modum moralem pro eo quod integrant
epistolam et subiciuntur consideracioni potissime cuiuslibet dictatoris.
Integrales partes epistole septem sunt: allocucio, principium, continuacio,
naracio, declaracio, concluxio, comunicio.

Est autem alocucio prima pars epistolaris dictaminis, mictentis et eius cui
mictitur nomina continens uel alliquod loco nominum cum optacione certa.

In qua tria notantur: mictens, qui debet poni nominatiue, ille cui mictitur,
qui debet poni dactiue, illud quod mictitur uel optatur, quod poni debet
acusatiue uel infinitiue quandoque. Allocucio sic formatur: « Iacobus Petro
felicitatis augmentum ». In alocucione ponitur illud quod mictitur uel
optatur in infinitiuo, sic: « Iacobus Petro uiuere feliciter et honeste ».
Viuere ponitur loco acusatiui, uelud illud quod Petro mictitur uel optatur.
Prima uero pars que dicitur allocucio salutacio dici non debuit, cum
salutacio non possit esse prima pars epistole generalis, quia nulla epistola
salutat, nisi una tantum modo loquendo proprie, illa uidelicet que mictitur
a superiori ad inferiorem. Ille uero que mictuntur ad equales uel ad maiores
non salutant. Mittere nempe salutem dicit auctoritatem promictere.
Inferior autem erga maiorem uel inequalem non habet auctoritatem. Item
alocucionis uocabulum generalius est quam salutacionis; omnis enim salutans
aloquitur, sed non omnis aloquens salutat. Iterum epistola que mictitur
ad inimicum non salutat, nec illa que mictitur ad papam, imperatorem
uel similes salutat. Unde, si salutacio esset pars epistole generaliter
generalis, epistola que mictitur hosti uel superiori, quia non salutaret,
epistola nulatenus diceretur, quod falsum esset.
Principium est secunda pars epistole integralis, uel est principium
fundamentum epistole generale respectu narandorum.
Quod enim naratur in
quarta parte epistole specialiter, hoc dicitur in principio epistole generaliter
et modo quasi pregnanti uel conceptiuo.
Continuacio est tercia pars epistole integralis, et dicitur continuacio
specialis explicacio principii in comparacione ad naranda , quia illud quod
principium dixit in genere, hoc continuacio explicat in specie traendo
generalitatem principli ad speciallia. Nec habet locum continuacio in epistola
nisi principium premitatur.
Quarta pars epistole integralis est naracio. Et est naracio expoicio
eorum que in corde mictentis epistolam continetur.
Et hec pars continet
mentem et exenciam narandorum.
Quinta pars epistole integralis est declaracio. Et est declaracio dilucida
et aperta exposicio naratorum.
Et hec pars dicit causam antecedentem
quare narata narantur.
Sexta pars epistole integralis est concluxio. Et est concluxio breuis
quedam epillogacio eorum que ex naratis secuntur.
Et hec pars dicit effectum
qui sequitur ex naratis afirmatiue, si fiant narata, uel negatiue, si non
fiant. Et dicit epilogacio ab « epi », quod est supra, et « logos », quod est
sermo, quasi sermonis superioris repiticio. Nomine uero superioris sermonis
et naracio conpreenditur et ea que narata sunt inteliguntur, maxime
cum naracio sit proprie allia pars epistole que continet mentem dictantis
principaliter, specialiter et expresse.
Septima pars et ultima epistole integralis dicitur comunicio. Et est
comunicio id quo uel quibus adibetur epistole plena fides.
Et hec pars dici
non potuit sigillacio, quia non omnis epistola sigilatur. Et hec eciam pars
que prestat fidem alocutioni, principio, continuacioni, naracioni, declaracioni,
concluxioni uere comunicio potest dici, quia comuniter et fidem dat
plenariam partibus supradictis, quod ille partes procedant ex parte mictentis
epistolam comunitam. Que pars recte dici potuit comunicio, idest
simul omnium parcium precedencium municio et certificacio cum fide
plenissima parcium predictarum.·

1



5




10




15




20




25




30




35




40




45




50




55




60




65




70




75




80




85




90




95




100
Torna all'inizio