Poggio Bracciolini: De infelicitate principum

Pag 15


vitia, que qui tollit aut mitigat divino potius fungitur
munere quam suo. Sicut enim ignis, quicquid illi heret,
aut calefacit aut urit, ita et imperium, quos apprehendit,
aut malos reddit aut certe deteriores. Deliniuntur
enim homines, illius consuetudine et contagione 5
inquinantur. Quo fit ut, etiam si probi, casti,
pii, humani ad illud evehantur, inficiantur eius moribus
et malignitate evadantque impii, scelesti, inhumani,
periuri, crudeles.
29 Neque solius Nicolai est hec, sed Flavii quoque 10
Vopisci sententia, qui ad Diocletianum imperatorem in
Aureliani Vita scribens: vide, queso, - inquit - quam
pauci fuerint principes boni, ut bene dictum sit a scurra
quodam Claudii mimico uno anulo omnis bonos
principes describi ac depingi posse. Queritur que res 15
malos principes faciat? Iam primum licentia, deinde rerum
copia, amici improbi, satellites detestandi, eunuchi
avarissimi, aulici vel stulti vel detestabiles. Ex quo
Dioclitianum dixisse commemorat nihil esse quam bene
imperare difficilius. Colligunt se - inquit - quatuor 20
aut quinque atque in unum ad imperatorem capiendum
consilium coeunt, dicunt quid probandum aut
improbandum sit. Imperator, qui domi clausus est, vera
non novit, facit iudices quos fieri non oportet, amovet
a re publica quos debet retinere. Ita bonus, cautus, 25
optimus venditur imperator. Quas ob res nil rarius bono
principe esse testatur.
30 Idem Saturninum, quem Egyptii ad imperium
assumendum cogebant, locutum memorat: nescitis,
amici, quid mali sit imperare? Gladii pendentes cervicibus
imminent, aste undique, undique spicula, ipsi custodes 30
timentur, ipsi comites formidantur. Adde quod

Torna all'inizio