ad vos N. et N. de nostro latere duximus destinandos,
qui vos omnes emergentia quaedam
pro parte nostra perdoceant, et ut
favorabiles affectus nostros ad vestros publicos
honores exponant. Quare mandamus
devotioni vestrae, quatenus ea quae vobis
dixerint firmiter credere, et effectu prosequente
complere non inefficaciter debeatis.
Cap. CXXXVI.
De commendatione regni Siciliae, et ordinatione
justitiae.
Occupatis nobis circa totius reipublicae curas,
et deliciosum nihil aut modicum
valentibus cogitare, non sunt laborum
additamenta, sed requies, quae ad componendum
statum regni nostri Siciliae cogitamus:
utpote qui inter alia, quae juribus
nostris paternae successionis reliquerat debitum,
vel fortunae felicitas acquisitionibus postmodum
aggregavit, regnum ipsum prae caeteris
velut electum quoddam viridarium inter agros,
cura praecipua colere disponamus. Ad illud
potissime satagentes, ut eradicatis in totum
amaritudinis fructibus et nocivis in eo, pacis
et justitiae robore sic affluenter, sic provide
nutrirentur, ut sic admirantibus omnibus
solicitudinis speculum, invidia principum,
|
|