Iacobus de Varagine: Chronica civitatis Ianuensis

21


attribuere sibi volebat. Iupiter autem consuluit ut ad
Paridem sapientem, qui erat cum pastoribus, pergerent, et ipse
inter eas iustum iudicium iudicaret. cum ergo venissent, Iuno,
que fuerat filia Saturni, promisit Paridi quod, si pro ea iudicaret,
regnum Cretense sibi daret. Pallas, que erat dea sapientie,
promisit sibi dare magnam sapientiam. Venus, que
erat dea amoris, promisit sibi dare Helenam, pulcerimam
feminam, Menelay uxorem et sponsam. tunc Paris pro
Venere dedit sententiam. post hoc autem dictus Paris, volens
Helenam sibi promissam acquirere, ivit in Gretiam, et supradictam
Helenam rapuit et Troiam deduxit. erat autem
dicta Helena uxor Menelay, regis Lacedemoniorum, propter
quod tota Grecia commota est et contra Troiam universaliter
conspiravit. congregantes igitur se Greci, .M.CC. naves
armaverunt et Troiam potenter obsederunt, et per .X. annos
in eius obsidione manserunt. verum cum dicta Helena
Troiam fuisset deducta, philosophi, qui erant ibidem, ad
ipsam videndam perrexerunt. cum ergo tantam eius pulcritudinem
conspexissent, facies suas cum clamidibus cooperierunt,
dicentes: "Fugiamus, fugiamus". sciebant enim quod

Torna all'inizio