Thomas Capuanus: Summa dictaminis

Pag 199


Gratiam vestram in missis plenis prosequimur actionibus gratiarum, in quibus eo plus obligamur ad
grates, quo digniori creduntur ministerio deputata.

VIII 11

De vasis valde gratis, que valde gratanter accepimus, ad gratiarum vobis assurgimus actiones,
prompti et parati ad ea, que vobis et ecclesie vestre cedere valeant ad commodum et honorem.

VIII 12

Quantis possumus, prosequimur actionibus gratiarum sinceros et utiles caritatis affectus, quos liberaliter
expenditis in Iohanne. Sane quantum ex hiis vobis et monasterio regimini vestro commisso
debitorum obligationibus astringamur, nos scimus, et satis probat beneficiorum evidentia receptorum.
Fiducialiter igitur a tali debitore potestis exigere, quicquid potest, cum etiam ultra possibilitatis
effectus obsequiose proroget terminos voluntatis. Ad hec non miremini, si dispensatio, pro qua
scripsistis, non sit obtenta Iohanni, licet multa se obtulerit facultas obtinendi. Ex causa siquidem
factum est, quam ad cautelam reticemus ad presens. Creditur tamen per aliam viam utcumque ei
fore provisum.

VIII 13

Ad gratiarum vobis assurgimus actiones de honore ac beneficiis, que circa .., amicum nostrum, liberaliter
effudistis, pro quo nos nobilitati vestre, qua possumus, erimus retributionis vicissitudine
debitores.

VIII 14

Cum attendimus, que misistis, sorti satisfactum esse credimus et usure. Pro equo quidem missus est
equus, et hic est satisfactio sortis. Exametum est additum, quod deduci poterit in usuram. Verum
quia neutrum necessitas debiti solvit, sed utrumque liberalitatis gratia obtulit, ad grates vobis assurgimus

Torna all'inizio