De fratre Bertholdo, qui optime predicabat, et erat Theotonicus et ex Ordine
Minorum.
Nunc ad fratrem Bertholdum de Alamannia accedamus. Hic
fuit ex Ordine fratrum Minorum, sacerdos et predicator et honeste
et sancte vite, sicut religiosum decet. Apocalipsim exposuit, ex
qua expositione non scripsi, nisi de septem episcopis Asie qui in
Apocalipsis principio sub angelorum nomine inducuntur. Et hoc
ideo feci, ad cognoscendum quinam fuissent illi angeli, et quia
expositionem abbatis Ioachym super Apocalipsim habebam, quam
super omnes alias reputabam. Item per anni circulum fecit magnum
volumen sermonum, tam de festivitatibus quam de tempore,
id est de Dominicis totius anni. Ex quibus non nisi duos scripsi,
pro eo quod optime de Antichristo tractabat in illis. Quorum primus
sic inchoabat: «Ecce positus est hic in ruinam». Alius erat:
«Ascendente Iesu in naviculam secuti sunt eum discipuli eius». In
quibus plenissime continetur, tam de Antichristo, quam de tremendo
iuditio.
Et nota quod frater Bertholdus predicandi a Deo gratiam habuit
specialem. Et dicunt omnes qui eum audiverunt, quod ab
apostolis usque ad dies nostros in lingua Theotonica non fuit
similis illi. Hunc sequebatur multitudo magna virorum et mulierum,
aliquando LX vel centum milia, aliquando civitatum plurium
simul maxima multitudo, ut audirent verba melliflua et salutifera
que procedebant ex ore eius, faciente illo qui dat voci sue vocem
virtutis et qui dat verbum evangeliçantibus virtute multa. Hic ascendebat
bettefredum sive turrim ligneam quasi ad modum campanilis
factam, qua pro pulpito in campestribus utebatur, quando
predicare volebat, in cuius etiam cacumine ponebatur pennellus
ab his qui artificium collocabant, ut ex vento flante cognosceret
populus in qua parte ad melius audiendum se ad sedendum collocare
deberet. Et, mirabile dictu, ita audiebatur et intelligebatur
a remotis ab eo sicut ab his qui iuxta cum sedebant, nec erat
aliquis qui a predicatione sua surgeret et recederet nisi predicatione
finita. Et cum de tremendo iuditio predicaret, ita tremebant
omnes, sicut iuncus tremit in aqua. Et rogabant eum, amore
|
|