sedibus suis locate sunt, novissime septem ecclesie que in Asya ab
apostolis fundate sunt. Oportet ergo precedere quinarium, ut septenarius
oportune sequatur, ut in nomine Trinitatis deifice omne
genu flectatur, celestium, terrestrium, et infernorum. Quod autem
abbatiarum quedam, a beato fundate Benedicto, descendere a montibus
ad ima ob aque penuriam proposuerant, quas tamen Benedicti
oratio a laboris dispendio liberavit suscitans fontem vivum in loco
arido et inaquoso, futuri erat signum muneris, quod erat omnipotens
deus in Benedicti ordine collaturus, ut videlicet, in eodem
ordine nasceretur doctor precipuus, qui esset quasi alter [Moy]ses
filius eius in populo Israel, quod in beato Bernardo Clarevallense
abbate completum plene videmus. Et ne quis parvipendendam existimet
auctoritatem, quanta illum dominus prerogativa dignitate
extulerit, ex his que circa illum operatus est dominus coniicere
valemus. Si sicut precedens ordo designatur in Esau, qui gaudent
in lucrandis nummis et letantur supra modum in pisca[ndis], ita
iste in Jacob, quamvis et in illo peregrinentur aliqui filiorum lenis
Jacob, et quam multi latitent filiorum yspidi Esau, libet diligentius
|
|