quodlibet licet, et quod licet possunt, et quod possunt
facere non formidant ;
et dicitur climax .
20. DIFFINITIO
Diffinitio est que alicuius rei breviter et
absolute proprias amplectitur potestates, ut: Civitas est
hominum multitudo ad eodem iure vivendum societatis
vinculo adunata ;
et dicitur iste color ethimologon .
21. TRANSITIO
Transitio quid dictum sit quidve dicendum
breviter comprehendit, hoc modo: Audistis qualis fuerit
isti parens, nunc autem qualis hic parenti fuerit
audiatis ;
et dicitur metaipon .
22. CORREPTIO
Correptio est que, sublato eo quod dictum
est, aliud ponit magis idoneum loco eius, ut: Iohanni
patruo immo patri et domino plurimum reverendo ;
et dicitur antipodosis .
|
|