Marcus Antonius Sabellicus: De Latinae linguae reparatione

Pag 115


nescio quo ravennate viro integerrimo dicendi magistro usum,
si quidem haud parvi refert qualem a teneris quisque annis sit praeceptorem
sortitus; ut mores igitur ita studia pene paria, par etiam et
aetas, vicinis inter se propinquisque urbibus nati, propinquioribus
professi: Feltri hic, ille Veronae genitus, hic Mantuae docuit, ille
Ferrariae, uterque suo principi charus, sua foelix uterque familia,
foelix vitae exitus, alterius tamen phama aliquanto maior, quanto
videlicet Feltro maior est Verona.
Sed quantum hi duo laudis docendo meruere, tantum fortassis
forliviensis Blundus, eorum aequalis, scribendo meritus videri
potest, quippe qui plura, ut scitis, in historia scripsit quam recentiorum
quisquam. Circumferuntur eius Decades, qua ab romani

Torna all'inizio