et instrumentis vocalibus est aer, et per illum aerem poterunt voces formare,
sicut et animalia quae habent spiritum complantatum, ut dicitur in lib. de
Somn. et Vigil.. Et hoc quantum ad aliquid videtur esse conveniens,
quia ad formationem vocis non est necessaria expulsio vel attractio
aeris: unde respirando non potest animal vocem formare, ut dicitur in 2 de
Anima. Sed quo ad aliquid videtur insufficiens: quia ad vocem
non tantum exigitur aer interior, sed etiam exterior, cuius confractione et motu
sonus deferatur. Unde plus addendum est, ut dicamus, quod quaedam sensibilia
deferuntur ad sensum secundum esse spirituale tantum, sicut species colorum;
quaedam quae contingunt organum secundum esse suum materiale, sicut in
gustu et tactu; quaedam vero deferuntur utroque modo, sicut species odorum
cum permixtione fumalis evaporationis; tamen species extenditur ultra fumalem
evaporationem. Et similiter est de sono et motu, ibi tamen species soni defertur
secundum esse spirituale tantum: unde non oportebit esse motum in medio, aut
confractionem, aut condensationem. Vel potest dici, quod etiam erit confractio
caeli empyrei: nec hoc erit ei ignobilitas, quia erit instrumentum motum a lingua
glorificata, et materia vocis prolatae in laudem divinam; nec propter hoc
sequitur quod sit generabile et corruptibile: quia raritas et densitas sunt aequivoce
dicta in isto corpore et in aliis corporibus; sicut etiam ponunt astrologi
inter duas sphaeras, quae non possunt scindi, esse aliquod spatium repletum
corpore divisibili, cum in isto spatio sit motus planetarum, secundum motum
epicycli.
Et per hoc patet responsio ad ultimum. Item per miraculum fieri potest quod
duo corpora sint in uno loco, quod oportet esse ad minus, dum corpus gloriosum
supra caelum empyreum transfertur mediante caelesti corpore, quod non
scinditur. Quid autem de his verum sit, incertum est, quia nec fide determinatur,
nec ratione probatur.
ARTICULUS 3
Utrum caelum empyreum habeat influentiam super alia corpora
Ad tertium sic proceditur.
1. VIDETUR quod caelum empyreum influentiam habeat supra alia corpora. Ita
enim est in aliis elementis, quod semper continens est salvans contentum, quamvis
sit contrarium sibi, eo quod est locus eius, et habet se ad ipsum sicut actus ad
potentiam, et sicut totum ad partem divisam, ut dicitur in 4 Phys..
Sed caelum empyreum continet alios caelos. Ergo multo fortius,
cum non contrarietur eis, videtur quod influat in eos continendo et salvando eos.
|
|