artifice ut a Deo, nihil agit superfluum, nec deficit
in necessariis. quicquid ergo natura agit, et quicquid
natura praepatatur, oportet ordinatissimum esse: quia ille
naturam dirigit, a quo est omnis ordo. Cum ergo tunc
sit aliquid ordinatum maxime, quando unum ordinatur
ad unum officium: cum uxor naturaliter sit ordinata ad
generandum, non erit ordinata ad serviendum. Ideo dicitur
I. Politicorum, quod naturaliter distinguuntur foemina
et servus. Nam (ut Philosophus ait ibidem) nihil
tale natura facit, sicut faciebant fabri formantes Delphicum
gladium. Apud Delphos enim sic fiebant gladii propter
pauperes, ita quod unus gladius deserviebat pluribus
officiis. utputa pauperes non valentes plura habere
instrumenta, faciebant aliquod instrumentum fabricari,
quo possent ad plura uti officia. natura autem non sic
agit, sed ut melius fiant res naturales, semper ad unum
officium principaliter ordinat unum aliquid. unde et idem
Philosophus ait, quod unumquodque organorum optime
perficiet suum opus, si non multis operibus sit serviens,
sed uni. Quare cum natura ordinaverit coniugem ad
generationem, indecens est quod ordinetur ad serviendum.
Non est ergo naturalis ordo, virum praeesse uxori eo regimine
quo praeest dominus servis. Licet ergo sic sit secundum
ordinem naturalem, tamen apud aliquas gentes
sicut apud Barbaros, idem sunt foemina et servus, ut recitat
Philosophus I. Politicorum dicens, quod inter Barbaros
foemina et servus eundem habent ordinem. utebantur
enim illi coniugibus tanquam servis. Sed hoc ideo
contingebat (ut recitatur ibidem) quia inter Barbaros
nullus est naturaliter principans, sed idem est esse naturaliter
barbarum et servum. esse enim barbarum ab aliquo,
hoc est, esse extraneum ab eo, et non intelligi ab illo.
potest ergo quis esse barbarus huic vel illi, quia non
intelligitur ab hoc vel ab illo. Sicut Theutonici sunt barbari
Italicis, et Italici Anglicis. Ille tamen est barbarus
|
|