Bene Florentinus: Candelabrum

Pag 34

libro I


reddit homines odiosos'. (12) Trimembris est ista: 'Multi de
rusticano tugurio veniunt ad honores, qui, cum fuerint sublimati,
elata cervice, in superbiam eriguntur'. (13) Hec autem
est clausula quadrimembris: 'Divitie sunt ab omnibus contemnende,
quia laboriose nimis et illicite acquiruntur, cum miseria
custodiuntur maxima et timore, cum dolore amittuntur lacrimabili
et querela'. (14) Quinque autem membrorum clausula erit
ista: 'Semper in civitate quibus nulle sunt opes bonis invident,
malos extollunt, vetera odere, nova exoptant et odio suarum rerum
cuncta mutari desiderant'. (15) Ex membris vero sex clausula
ista conficitur: 'Patientia est virtutum omnium condimentum
et sine ipsa virtus omnis vidua reputatur, quia damna rerum
temporalium vilipendit, ignominiosam verborum iniuriam
quasi aure surda pertransit, passionem proprii corporis sustinet
gratulanter nec ad ullam perturbationem sui aliqua incommoditate
movetur'. (16) Ex septem vero membris clausulam sic
contexes: 'Qui esurientibus cibum donat et potu reficit sitientes,
qui vagos benigne recipit et infirmos properat visitare, qui nudos
operit et miseros consolatur, ille quidem merebitur a Domino
benedici, dum modo hec opera fidei sint adiuncta'.
(17) Sunt et quandoque clausule dependentes ita quod aliam
desiderant subsequentem: quod facit intentio dictatoris vel aliqua

Torna all'inizio