et tunc cum ad furcam duceretur ligatis post tergum 
manibus oculisque panniculo strictis, videns talia pater, reddidit 
civitatem et liberavit filium. eo die Romam reversi sumus. et 
cum die sequenti Sabinis venissemus, manibus nostris firmavimus 
tertium genus, et nostros direximus ad eum legatos, ut acciperet 
illud pręfatus comes et appare ab  illo firmatum nobis mandaret. 
sed facere noluit. quapropter ab omnibus legem scientibus non 
ignoratur, quoniam numquam stat tertium genus legaliter sine 
appare. verumtamen in supra scripto pacto pręfatus comes nobiscum 
stetit, donec advixit, et nullam molestiam de prędicta curte 
nobis fecit; licet vellet, non audebat, quia in regno imperator erat. 
Mortuo vero ipso imperatore, Iohannes Crescentii filius ordinatus 
est patritius; qui Iohannem et Crescentium filios prędicti 
comitis uti dilectos consanguineos amare cepit. completis vero 
post hoc duobus annis, Crescentius supra scriptus abstulit nobis 
turpiter eandem curtem, nec est recordatus anathema quod pater 
eius fecerat ex corde, si unquam suus hęres a nostro monasterio 
abstrahere vellet. post hoc nobis nostrisque hominibus multa 
inferentes mala ipse ac frater eius Iohannes, de Campo Sancti Benedicti 
tulerunt casales tres. castellum quoque Buccinianum 
supra scriptus Crescentius furatus est nobis, de quo tenebamus 
partem tertiam et alias duas nostri libellarii. cuncta etiam ultra 
Farfam redegit dominio suo, etiam nostros molendinarios. Castellum 
vero Buccinianum delegavit quondam huic monasterio 
per cartam una matrona nomine Theoderanda, filia Gratiani consulis 
Romani, pro anima mariti sui Ingebaldi Francigenę, tempore 
Alberici Romanorum principis, qui dederat ei Sabinensem 
comitatum. quod castellum Campo abbas genero suo Azoni 
Iudeo postea dedit;  modo vero dicunt adversarii nostri quod sit 
de curte Sancti Petri, illi proxima, quę Salla vocatur. ad quod 
refellendum acquisivi antiquum privilegium a quodam factum papa 
cuidam nobili Romano de ipsa Salla, quod dat Buccinianum, affinem 
et latus ad ipsam curtem. si vero domnus Crescentius 
illud sciebat essc Sancti Petri, ut modo dicit, cur de illo cartam
  |  
  |