ordinantur, eo quod omnis passio magis facta abiiciat
a substantia. Quarto intromisit se de distinctione iudicantium
dicebat enim debere esse duo genera iudicantium,
et duplex praetorium. unum ordinarium, in quo discuterentur
causae: et alid principale, ad quod reducerentur
appellationes. volebat quidem principale praetorium,
ut narrat Philosophus 2. Politicorum, debere esse
ex senibus electis: ut si causae male iudicare fuerunt in praetorio
ordinario, senes illi electi et boni testimonii rectificant
ipsas. Quinto intromisit se de modo iudicandi. volebat
enim in utrisque praetoriis tam in principali quam
in ordinario iudicia fieri debere sine collatione iudicum
inter se. Dicebat autem, quod audita causa quilibet iudex
per se cogitaret, et postea in pugillaribus scriptam adduceret
suam sententiam: ut si incusatus simpliciter condemnandus
esset, iudex simpliciter condemnationem scriberet:
si vero simpliciter absolvendus, pugillarem portaret
vacuum: sed si aliquo modo condemnandus et aliquo absolvendus,
per scripturam determinaret illud. Philosophus
autem 2. Politicor. ubi positionem dicti Philosophi
narrat, assignat, quare Hippodamus sic statuit. Credebat
quidem quod si iudices iuramento essent astricti ut dicerent
quod sentirent, forte degenerarent timendo coram
aliis dicere quod sentiunt. Ideo ordinavit quod quilibet
privatim sententiam suam scriberet. Sexto statuit quasdam
leges, tangentes diversa personarum genera. Statuit autem
quatuor, quarum prima tangebat sapientes, sescunda bellatores,
tertia tantum populum, quarta principem. Quantum
ad sapientes statuit, quod quicunque inveniret aliquid,
quod esset expediens civitati, quod retribueretur ei debitus
honor. Quantum ad bellatores ordinavit, quod filii
eorum, qui morerentur in bello facto pro defensione patriae
et pro bono civitatis, acciperent cibum de aerario publico.
Tertio quantum ad totum populum statuit, ut totus
populus videlicet tam bellatores quam artifices et
|
|