Iohannes de Capua notarius fl. 1230-1260: Directorium humanae vitae

Pag 139


melior vero inter socios qui non litigat cum socio suo.
Et dicitur, si iaceret homo in litore maris propre aquam et
super colubrem, tutius posset ibi dormire quam confidere
de inimico, qui suam querit animam. Rex autem pigrior est
ceteris regibus, qui negligens est in suis negocijs. Est autem
sicut elephas qui nihil respicit in hoc mundo. Inquit leo:
Multum prolongasti sermonem tuum super hec; verumtamen
hec omnia que dixisti iam non reperiuntur inter amicos,
sed omnia deleta sunt inter eos, qui[a], si Senesba inimicaretur
mihi, sicut tu asseris, non posset vtique nocere
mihi. Quomodo enim posset tractare contra me, cum ipse
comed(eb)at herbas, ego autem carnes et sit mihi in cibum?
Ego autem nunquam aliquid mali vel inconuenientis percepi
ab eo, nec inueni in ipso mali vestigium, postquam
ipsum in meum socium fidelem ordinaui, et quia ipsum
laudaui et exaltaui super omnes principes mei exercitus;
quod si permutauero hoc factum, ero stultus in meipso et
negabo fidem et deuiabo a iusticia. Inquit D[imna]: Nequaquam
decipiatur cor tuum, dicens esse ipsum tibi in cibum;
quoniam, si non peterit Senesba te prodere et offendere
per seipsum, tractabit hec cum alijs et queret aduersus te
per alios. Dicitur etenim quod, si tecum steterit aliquis
despectus vel impotens vna die [nec] cognoscis suos mores,
non credas ei personam tuam. Et caue ne accidat tibi hec
parabola, dixit rex; Quomodo fuit? Inquit Dimna:
Parabola . Dicitur fuisse pediculus, in loco cuiusdam
nobilis perseuerans, de sanguine suo quotidie sugens,
illo non perpendente. Quadam vero nocte, transiens pulex
quidam eum adhesit. Ait ei pediculus: Permaneas hic mecum
ista nocte, et bono sanguine saciaberis, et eris in bono
lecto. Et attendens pulex verbum suum, remansit ibi, et estimans
quod dormiret vir, surrexit pulex et momordit eum
fortiter, ita quod excitatus pre dolore morsus, clamauit illis

Torna all'inizio