Brandolinus Aurelius Lippus: De ratione scribendi, libri tres

Pag 17

Liber I


tum vel maxime ad dicendum valet, ut sola sine caeteris multum possit, caeterae sine hac nihil omnino. Hac veteres tam frequenter usi sunt, ut Hortensius summus orator nullum praeterire diem pateretur, quo se non aut domi aut in foro dicendo exerceret: saepe utrunque eodem die faceret. Sed quoniam quae res ad scribendum essent necessariae et quibus modis eas assequi possemus satis diximus. Nunc ad inventionem redeuntes, eius partes considerabimus et quo pacto ad epistolam singulae accommodari possint, ostendemus.
De partibus inventionis.
Cap. VI
Inventio sex omnino partes habet, exordium, narrationem, divisionem, confirmationem, confutationem, conclusionem. Harum partium aliae aliis epistolis necessariae sunt, omnes omnibus non sunt; imo vix existimo posse accidere, ut una eademque epistola has omnes partes recipiat. Orationis enim tunc, non epistolae, nomen assumeret. Pauciores tamen quam duas, conclusionem et aliam, quamvis sine narrationem, sine confirmationem, habere potest nulla. Quando autem sit earum unaquaeque necessaria suis locis aperiemus. Ab exordio enim incipientes, de singulis nunc partibus tractabimus.

Torna all'inizio