Rolandus Cremonensis: Summa

Pag 865


affirmant » . Ad hoc videtur esse dictum quod sacra Scriptura habet subiectum,
licet proprie loquendo non sit neque scientia neque ars, sed potius
est sapientia et finis omnium aliarum scientiarum, sicut voluerunt philosophi
gentium, et fortissimum est argumentum quod sumitur ab adversario.
Cum sit finis, ergo ad ipsam tendunt omnes alie scientie, et que non tendunt
ad ipsam finem non habent. Ergo tunc non sunt bone, quia nihil bonum
quod deviat a suo fine. Preterea Hieronymus dicit quod non est litteratus
qui has litteras non novit. Quod autem sit subiectum suum dico. Videtur
quod Christus integer, secundum quod sepe solemus dicere in psalmis:
« hic loquitur Christus integer » . Sed cum dicitur Christus qui est unctus,
intelligitur Pater ungens et Filius et Spiritus sanctus et membra Christi:
tota ergo ecclesia, scilicet secundum quod est catholica, id est universalis.
Sed quomodo loquitur de demonibus et de infidelibus, cum illi non pertineant
ad Ecclesiam? Propter quandam similitudinem nature, quia in imagine
pertranseunt. Et de Satan in Job 1, 6, dicitur quod affuit inter filios
Dei, et beatus Gregorius dicit conformitate nature. Adhuc enim diabolus
naturam habet, et secundum illam bonus est. Dicimus autem quod fides
est id quod probat articulos. Quia enim fides est in corde meo, asserunt
omnes articuli esse in corde meo; et non insunt fides et articuli per modum
artis et complexionis, sed per modum assertionis quam facit fides in anima.
Unde si dicatur: resurrectio erit, quod probatur quia Abraham credidit,
numquam fides Abraham faceret me credere illud et asserere, nisi fides esset
in corde meo. Et licet una sit fides in corde meo, tamen elicit ex se multos
motus, qui motus sunt quasi probantes omnes articulos. Cum enim movetur
fides circa istum articulum: Christus resurrexit, illo motu assero illum et
sic alio motu moveor erga alium articulum, alio erga alium. Et si dicatur
in alia facultate quod ex uno nihil probatur, hoc intelligendum est per viam
artis vel scientie. Hec autem non est ars proprie vel scientia, secundum



165




170




175




180




185




190
Torna all'inizio