vero contrario modo se habet.
Signa digestionis per interius.
Digestionem autem in apostematibus interioribus cognoscetis hoc modo: si fuerit subrubeum sano sputo admixtum cito exiens cum una vel duabus tussibus sine multa difficultate respirandi, signum est manifestae digestionis. Prorsus vero dealbatum et in saniem conversum signum est completae <digestionis>, [98ra] et quanto citius mutatur subrubeum in album et citius apparet et exit cum diminutione doloris, quia significatur materia de loco passionis, tanto melius, quia tanto propinquiora sunt signa digestionis, nisi de multo errore, quia signa digestionis non coniunguntur cum signis mortis omnino.
Signa digestionis in exterioribus.
In exterioribus autem sic: rubescet locus multo calore et augmentatione doloris et saltu coloratione urinae propter instantiam doloris, febris erit <et> tumor augebitur, quia circa generationem saniei dolores et febres accidunt magis quam facta sanie, et hoc est signum manifestae digestionis. Signum vero completae est mollities loci cum albedine apostematis, remissio urinae, cessatio doloris et febris; et nota, quod sicut <inter> interiora deteriora sunt lethargia, frenesis, pleuresis, periplemonia et epatis apostema, sic et inter exteriora praeter apostemata venenosa nullum deterius apostemate, quod est sub aure, quia sanitur et corrumpit nervos, musculos loci et arterias. Unde perdit hunc oculum,
sicut dicitur apud gentes, vel acerbum recurrens periculosum generat apostema.
<CAPITULUM XV.> QUOT MODIS NATURA PURGAT SUPERFLUITATES, TOT ARTE PURGARE DEBEMUS
Scias, quod quot modis natura purgat superfluitates, totidem arte purgare debemus praeterquam per apostema, et sunt septem modi: per secessum et per vomitum, sicut deorsum docebo; per flebotomiam vel per aperitionem venarum ani et matricum; de qua hic intendo; per sputum, urinam et per consumptionem materiei, quae purgatio proprie non vocatur.
Per sputum hoc modo: sume seri caprini vel lac seminum frigidorum ad libitum, et coque in eo liquiritiae, hysopi ana unciam semis, ficuum siccarum, florum roris marini, semen malvae ana drachmas quattuor, cola et adde parum [98rb] mellis vel zuccari et calidum gargariza: mundificat
|
|