Hadrianus I papa: Epistolae

Pag 595


suscipientes, valde in his noster relevatus est animus, regales triumphos in eis atque
sospitates reperientes. Et pro hoc magnas omnipotenti Deo referuimus grates, in
aula fautoris vestri, beati Petri apostoli, divinam exorantes clementiam. Referebatur
quippe in ipsis vestris regalis apicibus, quia causa vestra nostra sit et nostra vestra;
in oc vero freti existimus, quia divina inspiratione veritas haec procul dubio a vobis
exarata prorsus omnibus manifesta ac certa splendescit.
Et quoniam ad nostrum iudicium canonice simulque regulariter contentiones
inter monachos venerabilis monasterii sancti Vincentii et abbatibus eiusdem monasterii,
scilicet Autbertum et Pothonem, discuti atque examinari vestra direxit precelsa
regalis excellentia, ipse quippe prefatus Autbertus dudum abba, calle itineris
peragratus, repentina morte occupatus, minime nostris apostolicis valuit se manifestare
presentiis. Quapropter convenientes plures ex primatis monachis cum prefato
Pothone abbate ipsorum, adstiterunt omnes pariter in conspectu apostolici decreti
nostri.
Qui residentes una cum reverentissimo et sanctissimo Possessore archiepiscopo
seu Ansoaldo abbate venerabilis monasterii sancti Petri, pariter Aquilino abbate de
Varegio atque Raginbaldo abbate venerabilis monasterii sanctae Dei genetricis,
simul Gisulfum abbatem venerabilis monasterii sancti Petri, Hildibrando duci, Taciperto
et Prandulo, simulque nostris adstantibus servitiis: Theophylacto bibliothecario,
Stephano saccellario, Campulo notario, Theodoro duci et ceteri plures.
Et dum ingressus fuisset Rodicausus eiusdem monasterii monachus, referebat
adversus eundem Pothonem abbatem, testimonium dicens: ‘Domine, [cum] cursum
hore sextae explessemus et secundum consuetudinem pro regis incolomitate eiusque
prolis propheticum decantaremus psalmum, videlicet: “Deus, in nomine tuo salvum
me fac”, subito surrexit abba et psallere noluit.’ Item referebat: ‘Quia, pariter peragrantes,
coepit mihi abba dicere: “Quid tibi videtur de hac causa, quia exinde exspectavi
signum videre et minime vidi?” Tunc ergo respondi: “Deus omnipotens
humiliet cor ipsius et faciat nos incolomes reverti, quia non sunt tales nostra merita,
ut taliter agnoscere mereamur”. Et dixit mihi abba iterum: “Quia, si non mihi fuisset
pro monasterio et terra Beneventana, talem eum habuisse sicut unum canem”. Et
iterum adversus eum addidit: “Quia tantos ex Francos remansissent, quantos ego in
umero vegetare valeo”.’
Et dum a nobis sciscitatus fuisset prelatus Potho abba, si ita esset, cum nimia
satisfaccione respondit dicens: ‘Quia semper congregatio nostra pro eius excellentia,
simul pro ipsius prole procul dubio in monasterio psallit. Sed dum in opera essem
cum ipso et ceteris, infantes expleta oratione prostrati in terra initiantes psallere:
“Deus, in nomine tuo salvum me fac”, subito surrexi pro opera, quae ad utilitatem
ipsius monasterii fiebat. De vero itineris collocutione nullo modo ad iniuriam eius
regalis excellentiae quicquam locutus sum, nisi fatus sum: “Quod, si pro monasterii
desertione seu terram illam mihi non fuisset, omnino in talem pergere habui loco,

Torna all'inizio