Guido Aretinus: Liber mitis

Pag 32


Vestiuntur rubea auricella, ut confundant sensum, et ipsi medici, qui, si opus meum subsannare volunt, in veneno invidiae tabescentes non legant nec detrahant. Addit enim invidus laudi in detrahendo, et stultus manifestat se ipsum. Hoc enim opus sapienter a sapientibus emendatum modicam correptionem recipiet et approbatum ex evidentia facti. Si veritas est immutabilis, non mutabitur in aeternum. In quo intendo determinare, divini amoris intuitu et ad remedium meorum peccatorum, ut mea posteritas intensius duret , quidquid umquam melius, certius et perfectius complere et sine diminutione cum ex me, tum ex multa philosophorum inquisitione, in qua, Deo gratias, obtinemus eminentiae speculum intellectus, et optimorum doctorum industriaaccipere potui. Quae quidem certificavi per experimentum, quod est potissime in negotio medicinae, ut inquit Aristoteles in primo Metaphysicorum, vel per diligentem inquisitionem cum existimatione propinqua veritati. Oro igitur et quia [88va] nova trado et apud medicos inusitata, ut, antequam
lecta relectaque plenius intellegas, repentintino nimis iudicio non redarguas. Ille rationis inops iudex dignoscitur esse,
qui rem propositam, nisi prius perfecte deliberetur, aut subitis laudibus extollat aut continua damnatione deprimit. Facile enim quilibet de re mentitur, quam non plenarie mente complectitur, et ideo dixit Johannitius dicens in Aphorismis suis: Si interrogatus velociter respondeas, suspectus es, quia sermonem eruditi praecessit deliberatio. Et quanta qualive affectione propter Deum et homines movear erga scholares, sermo sequens evidenter manifestabit. Maloque de rudi sermone et intelligibili indebite reprehendi quam de ornato et obscuro vituperabiliter, ut
multi faciunt, commendari. Hunc vero librum ad honorem Illius, qui est trinus in personis et unus in essentia, in tres distribuam partes; in quarum prima determinabo distinguendo per capitula, quod intendam, certum numerum capitulorum apponendo, ut, quod quaeritur, facilius inveniatur. Prima pars habet capitula XXII. Secunda pars habet capitula XVII. Tertia pars habet capitula X.

Torna all'inizio