indignum iudicantes regnum muliebri regi arbitrio, tum quia monacha erat et curis
eam non decebat servire secularibus, tum quia eorum dominus adultam iam videbatur
ascendisse etatem, communique consilio decrevere venerabilem Annonem Coloniensem
archiepiscopum regis et reginę tenere gubernacula; deponentesque Guibertum, Italici
regni Gregorium Vercellensem constituere cancellarium. Prefatus vero Anno nil melius
cogitans, quam ut regnum sacerdotio uniretur, Italiam veniens, Romam tendit papamque
convenit, cur absque iussu regis ausus sit Romanum accipere pontificatum. Cui
cum Deo amabilis Ildebrandus dixisset in electione Romanorum pontificum secundum
decreta sanctorum patrum nil regibus esse concessum, et ille respondisset ex patriciatus
hoc licere sibi dignitate, mox venerabilis archidiaconus has sinodales obiecit propositiones:
Ex Symachi sinodos, in qua interfuere CL episcopi: Laurentius Mediolanensis
episcopus dixit: "Non placuit laico statuendum in ecclesia habere aliquam potestatem,
cui subsequendi maneat necessitas, non auctoritas imperandi". Eulalius episcopus
Siracusanę ecclesię dixit: "Laicis quamvis religiosis nulla de ecclesiasticis aliquid
disponendi legitur unquam attributa facultas" . Cunque ille decreta papę Nicholai
obiecisset, eique citissime per decretum eiusdem papę Nicholai, in quo CXIII episcopi
subscripsere, obviatum fuisset, rogavit prefatus archiepiscopus domnum papam, ut dignaretur
sinodum congregare et racionem de se reddere. Quod ut ille audivit, licet a
Romanorum pontificum hoc esset alienum dignitate, tamen, quia necessitas urguebat,
facere promisit; moxque apud Mantuam sinodum evocavere, in qua Cadolus cum Longobardorum
episcopis posset convenire. Sed Longobardorum episcopi una cum eorum
metropolitano omnes illo convenere preter Cadolum, qui conscientia accusante venire
timuit. Venerabilis vero papa veniens Mantuam et racionem de se reddens, citissime
omnes inimicos fecit amicos. Nam mox omnes Longobardi episcopi, pedibus suis advoluti,
reos se esse confessi veniam petiere et impetravere. Sicque regno et sacerdotio
unito papa cum honore Romam remeavit. Quique vero episcopi cum alacritate tendunt
ad propria. Huic tanto concilio interfuerunt dux Gotefridus et Otto Saxo dux
Baioariorum.
His ita transactis rex accepit coniugem Deo dilectam Bertam, filiam Ottonis et
Adalete, quam pater suus infantulam sibi dederat infantulo. Qui rite celebratis
nuptiis per se regni cepit tenere gubernacula. Moxque rogatus a Guidone Mediolanensi
archiepiscopo Cremonensem episcopatum suo nepoti donavit Arnulfo; qui qualiter
Cremonensibus, antequam eligeretur, sacramento iuraverit, quamque in primordio
levis moribus apparuerit, quia multis credo notissima, omitto narrare. Sed venditores
ecclesiarum, Mediolanenses capitanei et varvassores, cum viderent se pecuniis
nudari, contristabantur, occasioneque accepta cuiusdam predicationis, quam venerabilis
Arialdus fecerat in populo, dicens non licere ieiunare in diebus pentecostes,
sedicionem movent in populo, quasi hoc esset contra beati Ambrosii letanias, domum
clericorum simul viventium diripiunt ipsumque post paucos dies a civitate expellunt.
|
1
5
10
15
20
25
30
35
|