Iohannes Diaconus: Istoria Veneticorum

Pag 70


obtinuit. Hunni quoque, qui et Avares appellantur, eius virtute devicti sunt.
[20.] His diebus defuncto Severo patriarcha, ordinatur in loco eius Iohannes abbas patriarcha in Aquilegia vetere cum consensu regis et Gisulfi ducis. In Gradus quoque ordinatus est a Romanis Marcianus antistis.
[21.] Focax igitur, ut premissum est, extincto Mauricio eiusque filiis, Romanorum regnum invadens. Huius secundo anno indictione octava Gregorius papa migravit ad Dominum. Hic rogante papa Bonifacio statuit sedem Romane et apostolice ecclesie caput esse omnium ecclesiarum, quia ecclesia Constantinopolitana primam se omnium ecclesiarum scribebat. Idem alio papa Bonifacio petente iussit in veteri fano, quod Pantheum vocabatur, ablatis ydolatrie sordibus, ecclesiam beate semper virginis Marie et omnium martirum fieri, ut, ubi quondam omnium non deorum sed demoniorum cultus agebatur, ibi deinceps omnium fieret memoria sanctorum.
Huius tempore Prasini et Veneti per Orientem et Egyptum civile bellum faciunt ac sese mutua cede prosternunt. Perse quoque adversus rem publicam gravissima bella gerentes, multas Romanorum provintias et ipsam Ierosolimam auferunt, et destruentes ecclesias, sancta quoque profanantes, inter ornamenta locorum sanctorum vel communium etiam vexillum dominice crucis abducunt. Contra hunc Focantem Eraclianus, qui Africam regebat, rebellavit, atque cum exercitu veniens, eum regno vitaque privavit, remque publicam Romanam Eraclius eiusdem filius regendam suscepit.
[22.] Defuncto autem Marciano, qui ecclesiam Gradensem rexerat annos tres, dies V, successit Candidianus.

Torna all'inizio