Quid simplex narratio.
Simplex narratio est illa, in qua unum solum narratur, hoc modo:
presentibus tibi litteris innotescat, quod pater tuus VII Kal. augusti
de hac luce ad meliorem vocante domino migravit.
Quid composita.
Composita est illa, in qua duo vel plura negotia narrantur hoc modo:
Innotescat amicitie vestre quod (frater vester) superabiliter in bello
existens gloriosum de hoste reportavit triumphum. Set eius inimici
postmodum eum in itinere ceperunt.
Quid conclusio.
Conclusio est cuiuslibet tractatus seu epistole finis, qui quandoque
fit affirmando, quandoque negando sub quadam dubitatione, ut cum dicitur,
quod si feceris vel si non feceris. Verumtamen multis alliis modis potest
fieri conclusio, et quandoque in principio epistole sagax dictator conclusionem
ponere potest hoc modo: Si feceris, quod dominus cardinalis tibi
significavit, omnes petitiones tue apud eum congruum sortientur effectum.
Ceterum ipse amiratione non modica movetur, quod in obediendo sua
precepta te sic demonstras austerum, cum sibi magna petere proponas. Ecce
concludendo narras et narrando concludis.
Quomodo partes in epistola debeant ordinari.
Partes in epistola hoc modo debent ordinari: Primo facias fundamentum
id est ponas titulum (epistole vel) salutationis, ut nomen
mittentis et recipientis specificetur, ita tamen, quod nichil ponas in salutatione,
quod ad sequens pertineat factum. Quia sicut in prima tabula
salutationun mearum habetur, salutatio non est nisi quidam titulus, qui
ob hoc in principio epistole ponitur, ut nomen mittentis et recipientis
specificetur, et sufficienter, quare hoc fieri non debeat, in ea tractatur.
Secundo facias parietem id est incipias generaliter sive specialiter a negotio,
de quo agitur, tractare. Tertio facias tectum id est aut infra narrationem
vel in fine narrationis sub aliquo petitionis signo mittentis exprimas
voluntatem.
|
|