cum tempore senescens gebellinitatis in fide, semper
erga imperatorem et haeredes suos in servitiis
innumeris et devota manebat, ac e contrario sedi
apostolicae indevota. Erat quoque in Marchia Anconitana
partium obstinata dissentio, quae, dum
haec unum, illa vero aliud appetunt, inter se
rediviva semper altercatione concertant. Ab istarum
itaque regionum partibus tam ob fidem imperii,
quam erga Fredericum habuisse praetendunt,
tam ad ultionem injuriarum, quam de suorum
hostium depressione concipiunt, rex Manfredus
instanter requiritur. Offertur sibi per nuntios
eorum antiqua devotio, et vires auxiliares
ipsius ad regionum earumdem regimina postulantur.
Favet iis inter diversa consilia regis affectus,
ut successorem se paternae dilectionis exhibeat,
et, ne oblatae sibi victoriae gloriam negligenter
abnuere videatur, ad provincias ipsas vires
suas porrigit in suorum subsidia devotorum. Habita
itaque deliberatione consilii, praedictam
marchionem Palavicinum in Lombardia capitaneum
et magistrum gebellinorum statuit; Jordanum
de Anglano consanguineum suum, cui comitatum
Sancti Severini concesserat, exulante
Rogerio comite comitatus ejusdem, transmisit in
Thusciam; Percivallum de Oria, affinem et familiarem
suum, in Marchiam, generales loco sui vicarios
destinavit, deputata eorum cuilibet equitum
quantitate non modica, quibus stipendia menstrua
providit assidue de aerarii sui sumptibus
eroganda. Sub horumque vicariorum manibus et
arduis praefecturis coepit continue regis honor
augeri, et ecclesiae injuria crescere, ac guelphorum
depressio augmentari. Crescebat etiam
favor gebellinorum et regis ejusdem, et rumores
prosperi successive de singulis cor regis exhilarant,
et potentiae suae vires illustrant. In Marchia
namque cum sola civitas camerinensis aliquandiu
dicto Princivallo parere pertinaciter recusasset,
ac per districtum suum, quem collium
et montium inaccessibilium, quoad equites praerupta
convallant, Theutonicorum et Sarracenorum
agmina frequenter currentia per contratam
graviter offendisset, tandem, assumto in potestatem
quodam nobili de camerinensi districtu, nomine
Raynerio Hugolini, qui a popularibus civitatis
ejusdem dispendiose aliquando fuerat provocatus,
Percivallum praedictum cum tota ejus
militia civitas ipsa recepit. Verum incolae, qui
et Percivallum et nobiles vicinos offensis innumeris
non expaverant lacessere, illico post Theutonicorum
ingressum plurimum expavescere, forsitan
merito, incoeperunt. Et, dum vicarius regis
praedictus quosdam archipopulares et protorusticos
ad se vocari fecisset, qui tam deformis populi
ductores et capita dicebantur, modo ille, modo
alius, secundum quod credebat se quis magis
dictum vicarium et vicinos nobiles offendisse, interdum
omnes subita fuga succincti, velut examen
apum, quod valido vento dispergitur, civitate
relicta, per diversa convallium loca et montium
cacumina disperguntur. Hanc itaque civitatem,
|
|