III.
DIVISIO PROSAICI DICTAMINIS
Dictamen prosaicum dividitur in: epistolam ,
sermonem et cartam , sive « contractum ». Alie
quoque species possunt addi; verumtamen quia de solo
epistolari dictamine hic dicemus, quid sit epistola,
unde dicatur et quare inventa fuerit videamus.
IV.
QUID SIT EPISTOLA
Epistola est legatio litteralis absenti persone,
vel absentibus, mittentis plene significans voluntatem.
« Legatio litteralis »dicitur ad differentiam nuntii
quia, si per solum nuntium sine litteris aliquid intimamus,
non id epistola, sed quedam « stolia » vel
simplex missio nominatur.
« Absenti persone » ponitur ad differentiam sermonis,
qui pertinet ad presentes. Nam, etsi causa pudoris
quandoque presenti epistolam destinemus, tamen
ei non scribimus ut presenti.
« Mittentis plene significans voluntatem » : ideo
subiungitur, quia potest quandoque per alicuius substractionem
epistola decurtari, quod tollerandum est,
dummodo plene mittentis affectio declaretur.
|
|