preponderent dulcia vel dulcibus amara superentur, iureiurando firmarem 
plus aleos illos habere quam mellis.  5. Fateor etatula illa infantili 
iocosissimos esse; que tamen plena lacrimulis est, sic ut unus risus 
decem lacrimas comites habeat vociferosas, parentibus amarissimas. 
Omitto cunales vagitus eiulatusque, ut raro eo loci quo alumnantur 
coctiles oculi somni placida quietem admittant. Transeo Ethna graviores 
altricum fastus, contumelias, verba superciliosa, simulatam lactis 
egeni pauperiem, quoad vel imperiose vincant, vel dum infantuli 
saluti consulimus, mercedis assequantur auctionem. 
 6. Quid referam, dum eo usque deventum est ut mulieres nostre negligant 
lactare quos gignunt, alumnantium crebras mutationes, ex quibus 
infantuli non minus sepe de moribus quam de lacte sugere videntur, 
natura quasi complexione superata. Nec prosequor acerbissimos in ipsis 
flosculis frequentesque obitus, quos, cum adhuc dum ordirentur, 
succisos, inconsolabiliter deflemus: et ubi grandiusculi iam verbula 
ligatis sonis moliuntur, frequentes egritudines, ut illos sepe collectis 
protuberatos humoribus dum videmus, exanimemur: et cum ex levissimis 
causis insperatis febriculis ardere videmus, decoquimur quibus 
annorum teneritudo necessarias morbi medelas non recepit. Taceo ad 
omnem strepitum domus, ad omnes equinos discursus, cordis incussa 
ex filiorum suspicata pernitie gelidi.  7. Non prosequor adolescentie 
lubricissimum tempus, in qua leviorsum plures quam destrorsum vite 
peragendo iter ingressi, patrum dicuntur esse tortores et parentum canentis 
etatis ruinam erigere [sustinere] fulturis quoque pietatis officio 
debitis obviam ire illos suis vitiorum molibus obruunt, ante diem paternos 
cineres expectantes; unde Naso:
  |  
  |