Iohannes de Procida (attr.): Liber philosophorum moralium antiquorum

Pag 529


secum morabantur: quare hominum amor requiritur? Respondit:
per beneficia que conferuntur eisdem, si suppetant facultates;
si vero non suppetant, non inferant lesiones. Et interrogavit
quendam sapientem: quo modo quis absolvitur a delectationibus?
Respondit: ut que crediderint dicat. Et dixerunt ei: duo germani
contenderunt in absencia vestra, alio alii asserente:
mirum erit nisi que committimus rex agnoscat. Alius frater respondit
propterea quod non cognoscat rex que meremur, nos
que mereri debemus minime negligamus. Et rex mandavit eis
magna donaria concedi. Et dixit: homines ex inimicis magis
quam ex amicis sibi proficiunt, quia inimici dum inter se errores
improperant, exinde aliquando corriguntur; amici vero suos inter
se non improperant errores, immo pocius occultant, propter quod
non abstinent ab eisdem. Et quesiverunt ab eo: quare sic invenis
existens tante fuisti potencie? Respondit: quia semper conatus
sum multos amicos habere, et bona inimicis conferre; et
taliter donando factus sum potens. Et dixit: amissor est
qui bonos perdit amicos, non qui filium vel thesaurum. Et dixit:
sperare homines ad beneficia tua est melius quam eos te timere
de inflictione damnorum. Et quadam die, cum ambularet super
portum, quidam credentes quod esset alius quidam cum quo ridere
solebant, proiecerunt aquam super eum et, percepto quod
Alexander esset, territi sunt vehementer. At ipse dixit: non terreamini,
quia hec non intulistis mihi, sed illi pocius quem vos
perfundere putabatis. Quadam die, cum Aristotiles aliquos filios
regum una cum Alexandro doceret, peciit idem Aristotiles ab
uno illorum sic: cum regnabis, quid tu mihi facies? Et respondit:
omne meum negocium in te ponam. Et dixit alii: et quid tu?

Torna all'inizio